« »
 
[]« Parapeteumata martiana » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 160c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PARAPETEUMATA
PARAPETEUMATA Martiana appellantur Tesseræ ad accipiendas quasdam annonas de horreis publicis, a Græco πέτος et πέτευμα vel παραπέτευμα, tessera : Martiana autem dicta sunt hæc Parapeteumata, quod ab imperatore Martiano concessa fuerunt, qui in ejusmodi tesseris suæ pietatis nomen [] inseri jussit. De his fit mentio in lege 2. Cod. de Annon. civil. Vide Cujac. ad hanc legem.