« »
 
[]« Paraphonistæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 161a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PARAPHONISTAE
PARAPHONISTÆ, παραφωνισταί, Cantores, qui sunt ex Schola Cantorum. Ugutio :
Paraphonista, Cantor
. Alibi :
Antiphonos, qui est sonus : unde Paraphonista, dicitur præcantator, quasi parans sonos.
Ordo Romanus de Schola Cantorum :
Et statuuntur per ordinem acies duæ, Paraphonistæ quidem hinc inde a foris, infantes ab utroque latere infra per ordinem.
Alio loco :
Tunc ascendentes in pulpitum duo ex Paraphonistis, imponant Antiphonam.
Qui vero infantes ibi dicuntur, ibidem bis appellantur infantes Paraphonistæ ; nostris Enfans de chœur. Vetus Scheda de Confirmatione Abbatis Casin. apud Angelum a Nuce :
Dehinc imponat Paraphonista Antiphonam hanc, etc.
Tabularium Ecclesiæ Cadurcensis :
Breve memoriale sive divisionale per manus Stephani, quod fecit Stephanus Parafonista ad obitum mortis de ista sagrestia cum ipso fevo Stephano nepoti, modo fiat, et illa Cabescolia Ugoni nepoti meo filio Durandi, etc.
Tabularium S. Cyrici Nivern. num. 71 :
Insuper aleas Domni Odonis Paraphonistæ mihi dederunt.
Occurrit præterea in Vita S. Genulfi lib. 2. cap. 23. apud Monachum Sangallensem lib. 1. de Carolo M. cap. 8. Guidonem in Discipl. Farf. cap. 1. 5. 8. etc. Vide Discantare.
Archiparaphonista, dicitur in Ordine Romano, qui aliis locis Quartus Scholæ appellatur. :
Et postea non licet mutare alium in loco Lectoris vel Cantoris : quod si factum fuerit, Archiparaphonista a Pontifice excommunicabitur, id est, Quartus Scholæ, qui semper Pontifici nuntiat de Cantoribus.
Alibi :
Descendit Archidiaconus sequens in Scholam, et accipit Fontem de manu Archiparaphonistæ, etc.