« »
 
[]« 1 parata » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 163a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PARATA1
1. PARATA, Practicis nostris, droit de parée : Jus nempe, quod dominis feudalibus competit persequendi nativos seu homines suos, si in vicini alterius dominium transierint, quod quidem ex pacto vicissim inito utrique domino competit, ex quo eorum tenentes, homines de parata vulgo dicuntur. Charta libertatum oppidi de S. Paladio in Biturigib. ann. 1279 :
Si aliquis seu aliqui, homo seu homines nostri,.... ex aliquibus aliis locis nostris et justitiis venerint ad dictam villam S. Paladii, qui non sint de Parata, [] et sint homines nostri, vel alicujus nostri de tallia, mortallia, etc.
Infra :
Quilibet Aliene deforis dictum dominium deferens et adducens vinum ad vendendum in dicta villa, solvet pro quolibet alio dimidium sextarium vini, exceptis illis, qui sunt de Parata.
Quippe qui sunt de Parata non censentur Alienigenæ. Consuet. localis loci de Thevé in Biturigib. apud Thomasserium :
Ledit Seigneur a Parée et suite avec le Seigneur ou Dame de la Chastre, à la Berthenoux, esquels lieux il a accoustumé suivre et exploiter ses hommes sans contradiction, et n'y doivent les hommes d'icelles terres et seigneurie, peages et barrages les uns les autres pour les marchandises, qui peuvent passer et repasser par icelles.
P. Carpentier, 1766.
Consule Glossar. Jur. Gall. de Lauriere v. Pariage.