« »
 
[]« 1 paratoria » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 164c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PARATORIA1
1. PARATORIA, Palla seu aquarii canalis valvula, Gall. Palle, et Pelle, vel Vanne. Addit. ad Statuta Mutin. cap. 25. fol. 40. v° :
Statuimus... quod quilibet habens molendinum ad macinandum, seu fullandum, teneatur habere juxta ipsum molendinum unum soratorium ante Paratorias ..... et etiam pro utilitate publica volumus quod quodlibet soratorium habeat suam Paratoriam altam tantum, prout est altus solitus aquæ cursus, et non altiorem ad effectum, quod, ubi aqua creverit, possit aqua superabundans cadere a dicta Paratoria in soratorium suum. Prohibentes omnino quod clusa non possit fieri in soratorio loco dictæ Paratoriæ sub pœna in prædictis....... Paratoriæ autem dictorum molendinorum sint et esse de beant latitudinis unciarum decem et octo, et altitudinis unciarum duodecim, et ipsi munarii teneantur illas tenere, quando macinant, tam altas, quod vix tangunt superficiem aquæ : tempore autem inundationum aquarum, et etiam quando non macinatur quacunque de causa, tenere eas debeant elevatas in totum........ ut aquæ facilius possint labi.
Ab Ital. ut videtur, Parato, quod in omne, quo aliquid munitur vel continetur, sonat.