« »
 
[]« 2 paratorium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 165a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PARATORIUM2
2. PARATORIUM, Locus ubi parantur telæ panni, papyrus, Gall. Paroir, Provincialibus Paradou. Charta ann. 1097. ex Archivis S. Victoris Massil. :
Donamus in hereditatem unum molendinum in Sorbo fluvio et unum Paratorium.
Alia ann. 1240. in parvo Chartul. ejusdem Monast. :
Sub guidagio et protectione nostra recipimus bona fide monasterium S. Victoris Massiliensis ac omnia molendina, Paratoria et candoria ipsius monasterii.
Charta ann. 1110. in Chartular. Aptensi fol. 73 :
Et de Paratorio quod ipse Guillelmus ædificavit, duas partes habeat.
Adde Histor. Dalphin. tom. 2. pag. 166. Statuta Montis Regal. fol. 273. et Perus. fol. 51. 62. Charta Guillelmi Comitis Forcalcarii ann. 1206. pro Manoscensibus :
Item quod valeant....... intra dicta loca, ubicumque voluerint, molendinum et molendina et Paratoria construere et ædificare et facere, et in eis blada..... tridere, et telas parare.
Apud Columbum in Manuasca lib. 2. n. 57.