« »
 
[]« Paredrus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 170a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PAREDRUS
PAREDRUS, ex Græco πάρεδρος, Virtus dæmoniaca, qualis in Simone Mago fuit. Papias : Paredrum, vocant dominicam leg. dæmoniacam virtutem. Rufinus lib. 2. Hist. Eusebianæ cap. 14 :
Is urbem Romam ingressus, utens adminiculo adsistentis sibi et adhærentis dæmoniacæ virtutis, quam Paredrum vocant, etc.
Ex eo Ordericus Vitalis lib. 2. in Actis S. Petri Apost. pag. 387 :
Præfatum præstigiatorem pluribus phantasiis per dæmoniacam virtutem, quam Paredrum vocant, populum decipientem invenit, etc.
Eusebii verba sunt :
Ἐπιϐὰς δὲ τῆς Πωμαίων πόλεως συναιρομένης αὐτῷ τὰ μεγάλα τῆς ἐφεδρευόυσης ἐνταῦθα δυνάμεως, ἐν ὀλίγῳ τοσοῦτον τὰ τῆς ἐπιχειρήσεως ἤνυστο, ὡς ϰαὶ ἀνδριάντος ἀναθέσει πρός τῶν τῇδε οἷα Θεὸν τιμηθῆναι.
Vide Tertull. lib. de Anima cap. 28. Henr. Valesium ad Eusebium lib. 4. cap. 7. Salmasium ad Hist. August. et Joann. Bapt. Cotelerium linguæ Græcæ Professorem regium ad Clementin. Homil. 2. cap. 30. ubi de Spiritibus παρέδροις. Adde Suicerum in Thesauro Eccl. v. πάρεδρος. Paredros Battiadis laudat Fulgentius Placiades de Virgiliana continentia.