« Parentalia » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 171b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PARENTALIA
PARENTALIA, Convivia Paganorum ad tumulos mortuorum, sic dicta quod ea a filiis in parentum
honorem fierent, ut est apud Hieronymum in Hieremiam, cap. 16. ubi a Græcis περίδειπνα appellari ait. Adde eumdem in cap. 24. Ezechiel. et
in cap. 9. Oseæ. Sosipater Charisius lib. 1. Instit. Grammat. :
Parentalia, νεϰύσια. Ita etiam in Glossis Lat. Gr. Ea autem convivia a Christianis proscribuntur. Gaudentius Episcop. Brixiensis Tract. 4 :
Partes enim Idololatriæ sunt veneficia, præcantationes, suballigaturæ, vanitates, auguria, sortes, observatio ominum, Parentalia, inquam, unde Idololatriæ malum caput extulit erroris. Nam gulæ suæ causa primum cœperunt homines prandia mortuis præparare, quæ ipsi comederent, etc.Huc spectant ista Tertulliani lib. de Testim. animæ :
Si quando extra portam cum obsoniis et matteis, tibi potius Parentans ad busta recedis, aut a bustis dilutior redis.Id etiam vetatur in Capit. Caroli M. lib. 6. cap. 194. 197. :
Admoneantur fideles ut ad suos mortuos non agant ea quæ de paganorum ritu remanserunt,... et super eorum tumulos nec manducare, nec bibere præsumant.Vide Concilium Arelat. III. et Joannem Climacum grad. 7.