![[]](img/image.png)
PARENTHETICA, Gr. Παρενθετιϰά. Joan. Sarisb. lib. 8.
Policrat. cap. 7. Bellaria ait alia esse Solennia, alia
Parenthetica : ac solennia quidem,
pulmenta esse quæ in omnes transeunt, et a Græcis Catholica, hoc est universalia nominantur : Parenthetica vero, quæ ex causa necessitatis vel urbanitatis in præceptam aliqua ratione veniunt partem : sic dictam, eo quod solennibus, id est, universalibus particulariter soleant interponi.