« »
 
[]« Parhippus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 172c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PARHIPPUS
PARHIPPUS, sic definitur a Juliano Imp. in leg. 14. Cod Th. de Cursu publico (8,5.) :
Sublimitas tua noscat Parhippum eum videri, et habendum esse, si quis usurpato uno vel duobus veredis, quos solos evectio continebit, alterum tertiumve extra ordinem commoveat.
Secus tamen ipse πάριππον usurpat in Epist. 20. et 32. generaliter scilicet pro quovis veredo, ut et leg. 22. 27. 29. d. tit. ubi Parhippi a Cursualibus distinguuntur, cum Parhippi iidem essent quos Avertarios etiam vocabant, ad onera scilicet cursorum ferenda, quod et indicat Senator lib. 4. Epist. 47. lib. 5. Epist. 5. Vide Petavium ad ejusdem Juliani Epist. 20. et Glossar. med. Græcit. col. 1121.