« »
 
[]« Paricla » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 173b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PARICLA
PARICLA, Paricula Charta, Exemplum Chartæ, ἰσότυπον, ἴσον, Charta pari tenore scripta, ab archetypo expressa. Vox formata ex Par, unde nostri Pareil acceperunt, ut vermeil ex vermiculo vel vermiclo. Post legem Salicam :
Incipiunt sententias de septem septinas, hoc sunt Pariculas causas.
Ita præferre Codd. MSS. monet Baluzius. Galli dicerent, c'est à dire de pareilles choses. Apud Marculfum lib. 1. formula 38. inscribitur Charta Paricla, continens judicium Comitis Palatii, in quo cum neutra pars victa dici possit, jubentur ambo ejus judicii similia exempla percipere :
Interim vero usque in ipso placito, quia nec utra pars ex ipsis victa sit apparet, unde æquales præceptiones eis fieri, et accipere jussimus.
Formulæ variæ cap. 14. de commutatione :
Unde duas Epistolas Pariculas, uno tenore conscriptas, manu eorum vel bonorum hominum firmatas inter se fieri et firmare rogaverunt, etc.
Placitum Chlodovei III. Regis Franc. apud Mabillonium tom. 4. Actor. SS. Ord. S. Bened. pag. 618 :
Unde et per ipsas eorum notitias Paricolas taliter inter se placitum habuerunt initum.
Infra :
Per eorum notitias Paricolas taliter inter se pro hac causa placitum habuerant.
Testamentum Leodebodi Abbatis, apud Helgaudum in Vita Roberti Regis Franc. :
Quam donationem, ut firmior habeatur, gestis municipalibus alligare decrevi, et duas epistolas uno tenore conscriptas feci de re superius nominata : una quæ in archivo domini resideat Aniani : aliam vero pars Monasterii domni Petri per futura tempora reservandam recipiat : qualiter Monachi ibidem Deo servientes, id quod eis per ipsam dedi defensare valeant.
Testamentum Bertichramni Episcopi Cenoman. :
Simili modo jubeo, quod de vestimenta damea.... Domno vero et Pontifice successore meo Pariculos duos optimos de proprio vestimenti damea reverenter offerre jubeo. Tibi vero sancti Archidiaconi præcipio, ut unum caballum bonum, et unum Pareculum de proprietate mea præsumas.
[] Ibid. infra :
Poledros congregans duos, et singulos Parioculos ipsi domini accipiant.
Vetus Charta in Vita Aldrici Episc. Cenoman. num. 69 :
Unde convenit ut tres epistolas, uno tenore conscriptas, inter se fieri et accipere deberent.
Vide Formul. 48. ex Baluzianis, et Appar.