« »
 
[]« 1 parlatorium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 177c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PARLATORIUM1
1. PARLATORIUM, Locus colloquiis destinatus in Monasteriis, vulgo Parloir. Bernardus Mon. in Consuetud. Cluniacensibus MSS. cap. 4 :
Quo completo ex more ad ultimum per Parlatorium redit in Ecclesiam. Arcus parlatorii,
cap. 25. Charta ann. 1213. apud Guesnaium in Annalibus Massiliensib. :
Factum in villa de Trectis in Parlatorio ante Ecclesiam sancti Andreæ.
Tabularium Prioratus de Domina in Delphinatu fol. 15 :
Fuit autem facta hæc donatio in Adventu, hebdomada ante Natale Domini, apud Dominam, in Parlatorio Monasterii.
Ita pag. 60. Tabular. S. Nicolai Andegavens. :
De his omnibus fecit ipse Horricus donum cum filio suo Herberto domno abbati Natali in Parlatorio nostro.
Adde Chartam ann. 1277. apud Baluz. Hist. Tutel. col. 582. Occurrit etiam in Processu de Vita S. Thomæ Aquin. num. 49. Vide Locutorium.
Parlatorium appellant in Italia et Lombardia præsertim, locum, seu cameram, ubi de rebus seriis civitatis cujuspiam disceptatur. Joann. Villaneus lib. 1 :
Et ivi edificassero Parlatorio, per poter in quello far suo parlamento.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ita et Parisiis le Parloir aux Bourgeois vocabant locum quemdam, in quo examinabantur et discutiebantur articuli usaticorum et consuetudinis ejusdem civitatis coram Præposito mercatorum [] et scabinis : hic locus exstitit primum prope forum altilium, vulgo Valée de misere, dehinc juxta portam S. Jacobi, ubi nunc Dominicani habitant. Vide Du Breul lib. 3. Antiquit. Paris. pag. 1006. Litteræ Johannis Reg. Franc. ann. 1350. tom. 4. Ordinat. pag. 10 :
Ita tamen quod summe hujusmodi sit (sint) levate in commodum et utilitatem ville hujusmodi et parlamenti seu Parlatoris (Parlatorii) Burgensium ipsius, etc.
Vide Locutorium et Prolocutorium.