« Parrago » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 180c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PARRAGO
PARRAGO et Parago. Breve de terris
et vineis quas acquisivit Rodulfus presbyter et grammaticus ann. 1040. ex
Chartular. Aptensi fol. 29 :
Alia vinea est mea in Domanova quam dedit mihi Ato filius Ponciæ pro anima patris sui et matris suæ et pro seipso. Alia vinea est in loco qui dicitur Podius Lannulfus. In civitate quædam Parrago juxta rivum qui dicitur Margarita. Alia Parrago est sub ipsa quæ fuit avi mei ad Ulmum. Alia est super ecclesiam S. Pauli quam adquisivi ex parte pro anima Agilburgi, et ex parte pro pretio quod dedi. Alia Parrago est ad partem Septentrionalem ultra rivum Causalonem, quæ mihi ab avunculo meo et filiis ejus devenit. Alia est juxta eam quæ mihi ab avo meo successit per quam aqua molendini discurrit. Alia est ad Borcam.... quam habet Rodulfus ex comparatione pretii. De vineis autem ad Borcam positis, etc.Charta ann. 1056. ibid. fol. 75. v°. :
Unus mansus cum terris sibi pertinentibus, cultis et incultis, cum ortis et Paraginis, et omni exitu sibi debito.Perperam editum poraginis tom. 1. Gall. Christ. inter. Instr. pag. 76. Ex quibus per parraginem vineam significari manifestum est ; quæ Parrago mihi dicta videtur quod in pergulæ modum, Gall. Treille, ligata esset, ab Hispan. Parra vel Parral. Vide Parrale et Salez. Vide mox Parrigo.
L. , 1883–1887.
◊
Legitur in proœmio Cartular. Conchar. Ruthen. edito a
D. Desjardins, p. lv : On appelle aujourd'hui Parra la pièce de terre la plus rapprochée de la maison et qui, recevant les eaux ménagères, est plus fertile.Ex occitana voce Parra derivata fuit vox Parrago :
Dedimus ego et ipse Abba istos duos mansos Geraldo fratri meo ad feudum in concambio per Parragines de Pomario.(Id. p. 36, an. 996).