« Parrochiatio » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 181c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PARROCHIATIO
PARROCHIATIO. Charta Philippi Augusti ann. 1185. apud Morinum in Hist. Vastinensi pag. 706 :
Si vero granchia per heredum successionem, seu quolibet alio modo ad Parrochiationem venerit, ad 5. solidos consuetudinis redibit, i.ad proximum hæredem. Ubi Parrochiatio idem videtur quod premesse appellatur in Consuetudine Britanniæ : ubi retrait de premesse, est cum prædium distractum, jure retractus, ad proximum hæredem devenit. Occurrit eadem notione in Consuetud. Beneharn. tit. 40. art. 16. tit. 47. art. 3. 20. 31. tit. 56. art. ult. Parrochiatio, autem ex Gallico prochain, id est proximus, deducitur.