« »
 
[]« Partiarius colonus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 185b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PARTIARIUS
PARTIARIUS Colonus, Quocum dominus fundi partem capit in fructibus. Vide Medietarius
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Partiarii, Servi, qui duobus dominis obnoxii erant. Epist. Paschalis I. PP. apud Murator. tom. 2. pag. 220 :
Nec non colonos, aut Partiarios et servos subjacentes.
P. Carpentier, 1766.
Alium esse Bullæ laudatæ sensum innuit Charta Caroli Crassi ann. 883. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 869 :
Massarios et colonos liberos, aldiones, vel servos quosque residentes super res ad prædictam sanctam ecclesiam pertinentes.
Hic quippe Aldiones appellantur, qui Partiarii in Bulla : qua nomenclatura donati, quod partem redituum domino agri redderent, reliquam vero facerent suam, quales plerumque Aldii fuere, ut observat vir doctus ibid. col. 872. Porro ex colonis alii liberæ, alii servilis erant conditionis, uti colligitur ex allato diplomate.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Partiarii, Qui aliquid in commune habent, ejusdem rei participes. Leges municipales Mechlin. tit. 14. art. 19 :
Illius stillicidii excipiendi vicini quasi Partiarii æqua utrimque onera sustinebunt.
Utitur Apul. Metamorph. lib. 4. 8. et Tertull. lib. 3. adv. Marc. cap. 16. Vide Parcennarii.