« »
 
[]« 2 particula » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 186b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PARTICULA2
2. PARTICULA, Charta articulis seu per partes distincta ; unde Particula nuncupari videtur. Charta ann. 1323. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 40 :
Et quod apportent dictis dominis inquisitoribus omnes rotulos, et omnes Particulas omnium tailliarum factarum in suis parochiis a sex annis citra.
Extractum computi ann. 1335. ibid. tom. 2. pag. 299 :
Item pro custodia proditorum captorum ferramentis.... reddit Particulas et litteras dom. Nicolai Constantii Militis vicarii generalis Domini in partibus illis.
Ordinatio Humberti II. ann. 1340. ibid. pag. 398 :
Quod secretarii nostri et notarii nostræ cancellariæ habeant salaria et gagia, sicut infra in eorum Particula declarabitur.
Extractum Computi ann. 1348. ibid. pag. 584 :
Item, solvit pro minjaylliis quorumdam delatorum de impositione veneni et de latrocinio, de quibus reddit Particulas et nomina.
Vide Parcella 2.