« »
 
[]« 2 partita » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 187c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PARTITA2
2. PARTITA, Modus agri ; an idem atque Partica seu Pertica dubium est, cum sæpius occurrat in Charta, ubi etiam partica non semel legitur. Charta Philippi Pulcri Reg. Franc. ann. 1290. tom. 2. Hist. Eccl. Meld. pag. 185 :
Duo arpenta et dimidium cum septem Partitis terræ.... duo arpenta quinque Partitis minus.... Item apud Bolloyam 20. Partitæ terræ.
Tabul. Portus-regii ann. 1230 :
Talis pax inter ipsos est reformata, quod abbatissa et conventus dicto presbytero et suis successoribus dederint septem arpenta terræ ad Partitam.
Quo ultimo loco pro pertica usurpari videtur.