« 1 partitum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 188a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PARTITUM1
1. PARTITUM, Italis, Deliberatio, consilium, suffragatio quæ secreto per calculos fit. Acta S.
Ambrosii Senens. tom. 3. Martii pag. 244 :
Facto super prædictis inter consiliarios dicti consilii diligenti Partito et scrutinio.Addit. Ad Vitam S. Antonini tom. 1. Maii pag. 338 :
Signanter autem in observatione redditionis votorum seu suffragiorum per fabas nigras et albas in eorum Partitis.Charta immunitatis Faventin. inter Acta SS. tom. 6. Maii pag. 174 :
Et quia statutum nostrum declarat quamlibet concessionem et deliberationem agitatam et tractatam, statuendam et decernendam per concilium generale civitatis Faventinæ debere poni ad Partitum per fabas albas et nigras ; et si plures datæ fuerint fabæ albæ quam nigræ, Partitum obtentum esse intelligatur.Hinc emendanda Charta ann. 1408. apud Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 935. et 936. ubi perperam editum Particum, pro Partitum.