« 2 pascagium » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 189b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PASCAGIUM2
2. PASCAGIUM, Convivium, refectio, idem quod Pastus, Procuratio. Vide in his vocibus.
Charta Caroli regent. ann. 1358. ex Bibl. reg. :
Item unum modium bladi et unum modium vini et duas fressingias valore xij. sol. et xij. denariorum ; .... quæ omnia debet decanus S. Quintini pro Pascagio regio.... Item illa, quæ custos ecclesiæ prædictæ S. Quintini debet quolibet anno pro Pascagio regio, videlicet unum modium vini, etc. Item triginta solidos redditus, in quibus tenetur regi quolibet anno pro Pascagio abbas de Humbleriis.Quod quidem jus in pecuniarias aliasve præstationes sæpe commutabatur.