![[]](img/image.png)
PASSIONATUS, Infensus, a Gall. Passionné. Instrum. ann. 1409. apud Marten. tom. 7.
Ampliss. Collect. col. 957 :
Et primo dolet quod Concilium quod congregaverunt ad deliberandum utrum eidem domino nostro Papæ(Gregorio)deberet per ipsos totaliter auferri obedientia, fuit ex personis, ut plurimum, Passionatis contra justitiam suæ Sanctitatis, etc.
P. , 1766.
◊ Animi impotens,
ardentiore studio accensus. Imitat. Christi lib. 2. cap. 3 : Homo passionatus etiam bonum in malum convertit, et faciliter malum credit.