« »
 
[]« Passivus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 198c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PASSIVUS
PASSIVUS, Vagus, inconstans, incertus ; vox Afris scriptoribus familiaris. S. Augustinus lib. advers. Adimantum cap. 24 :
Si hoc ideo dictum est, ut non servetur panis in crastinum, magis hoc implent vagi Romanorum, quos Passivos appellant, qui annona quotidiana satiato ventre, aut donant statim quod restat, aut projiciunt. Passiva libido,
apud S. Hieronymum in Ezech. cap. 16. vaga ac promiscua, quæ errabunda Venus, Saxoni Grammatico lib. 5. dicitur. Passivus obtutus, apud Cassianum Collat. 1. [] cap. 5. vagus, incertus. Josephus Iscanus lib. 3. de excidio Trojano :
.... Subit illa pudica
Ora gerens, oculis nusquam vaga.
Πάνδημοι ἔρωτες, apud Nicetam in Manuele lib. 1. Julius Firmicus lib. 8. Math. cap. 23 :
Mulieres vere meretrices, quæ pudorem suum sine ullo respectu, Passivis libidinum conversationibus vendant.
Ibidem cap. 25 :
Quod si mulieris fuerit ista genitura, Passivis erit libidinum cupiditatibus prostituta.
Et cap. 30 :
Mulieres vero faciet pudorem suum Passiva libidinis nun dinatione prostituere.
Chromatius Aquileiens. Episcop. Conc. 1 :
Et Passivam Judæorum licentiam, et stultam ac miserabilem Manichæorum præsumptionem, etc.
Auctor homiliæ 3. ad Monachos, inter homilias Eusebii Emiseni :
Aves ipsæ diligunt nidos suos, amant feræ loca in quibus nutritæ sunt, amant cubilia et pascua : et quamlibet naturali libertate Passivis perversa rapiantur incursibus, sæpius tamen ad chara sibi loca quodam cibi desiderio revertuntur. Communio passiva,
in Concilio Carthag. 1. pag. 8. i. indifferens, cuivis nullo passim discrimine permissa. Passiva corpora, ibidem cap. 11. promiscua. Tractatus Gelasii PP. :
Ne si semel talis fuerit intromissa licentia, omnibus exinde omnia liceant, fiatque, quod absit, tam Passiva rerum confusio atque commixtio, ut nulla inter mundum et immundum... sit discretio.
Aldhelmus de Virginitate cap. 1 :
Passivus lascivusque oculorum obtulus.
S. Ildephonsus in Addit. ad libellum S. Isid. de Viris illustr. Eccles. :
Cantus Passivis usibus vitiatos, melodiæ cognitione connexit
(leg. correxit ;) tom. 3. Concil. Hispan. pag. 80. Utitur passim Tertullianus.
Passive. Apuleius lib. 11 :
Crines.... per divina colla Passive dispersi molliter fluebant.
Passivitas. Salvianus lib. 7. de Gubern. Dei :
Quis conjugii fidem reddidit ? imo quantum ad Passivitatem libidinis pertinet, quis non conjugem in numerum ancillarum non redegit ?
Infra :
Atque illi... et minore fortasse crimine, et minore, ut reor, numero ac Passivitate peccabant.
Tertullianus Apolog. cap. 9 :
Turbulentia et Passivitas
. Idem adv. Hermog. cap. 41. et alibi passim ; ubi Passivitas idem quod frequentia promiscua seu confusio, interdum quod libertas, communitas, sonat. Vide Jac. Billium lib. 1. Observat. sacr. cap. 15.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Passivitus, Vulgo, promiscue. Tertullianus de Pallio cap. 3 :
Pars vero Passivitus omnibus utiles.