« »
 
[]« 1 pasta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 200b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PASTA1
1. PASTA, Massa, Gall. Paste, crudus panis. Guill. Brito in Vocabul. :
Pistor dicitur qui panem facit, a pinso, is, quod est panem facere, Pastam deducere et terere.
Cæsarius lib. 4. cap. 65 :
Cum pistorem pro eo quod panes nimis magnos faceret, argueret, respondit ille, Credite mihi Domine, in Pasta valde parvi sunt, et in fornace crescunt.
Tabular. Capitul. Ambian. :
In furno ejusdem villæ furnarius debet instituere unum portitorem Pastarum, et homines villæ alium qui duos panes ponderis decem librarum debent habere.
Limborch. Sent. Inquis. Tolos. pag. 132 :
Dicebant quod capellani faciunt pluries deos de Pasta, et postea comedunt eos.
Occurrit apud Cæsarium rursus lib. 5. cap. 32. lib. 10. cap. 17. in Vita B. Andreæ de Galerannis n. 5. Michaelem Scotum de Physion. cap. 1. et 13. in Statutis Ordinis de Sempringham pag. 786. apud Bernardum Dapiferum in Vita S. Gothalmi, in lib. 2. Miracul. S. Bertini cap. 29. Bernard. Mon. in Ord. Cluniac. part. 1. cap. 75. Hist. Dalphinal. tom. 1. pag. 28. col. 1. Statuta Vercell. lib. 4. fol. 72. v°. Joannem de Garlandia in Hortulano cap. 6. et alibi non semel, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pastare, Pastam seu massam farinæ subigere, depsere, Gall. Paitrir. Processus de B. Petro de Luxemburgo tom. 1. Julii pag. 604 :
Qui non poterat se juvare de brachio, videlicet in Pastando et in furnando.
P. Carpentier, 1766.
Stat. Avenion. ann. 1243. cap. 52. ex Cod. reg. 4659 :
De furnagia... Non mandetur Pastari, nisi quantum commode possit capere furnus.