« »
 
[]« 1 pastura » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 205b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PASTURA1
1. PASTURA. Lindewodus in lib. 3. Provincial. Angl. tit. de Decimis :
Differunt pascua et pastura : nam Pastura omne genus pascendi significat, sive fiat in pratis, sive in stipula sive in agris, sive in campis : sed pascua est locus principaliter deputatus pecoribus pascendis, ut puta in montibus, moris, mariscis et planis non cultis nec aratis.
Omnes Pasturas forestæ, in Charta ann. 1172. apud Pillet. Hist. Gerbored. pag. 336.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pastura Vana,
Vaim pasturaige
, in Litteris Roberti Ducis Burgund. ann. 1282. inter Ordinat. Reg. Fr. tom. 4. pag. 381. Vain pasturage, in Consuetudin. Trecensi art. 170. Vive et vaine pasture, in Burgund. Ducat. tit. 13. art. 3. Aliis pascuum viride et vacuum : viride seu vivum dicitur ; cum in pratis herbæ virent et in silvis glandes maturescunt ; vacuum vero seu vanum, tempore quo fœnum aliique fructus conditi sunt, quod Arelatenses vocant Espleches. Charta ann. 1186. Hist. Mediani Monast. pag. 309 :
Conferimus dilectis fratribus nostris de Boumgart vanam Pasturam per totum bannum Visevallis, quamdiu nos oves non habebimus quibus pasturæ jam dictæ sint necessariæ.
Consule Fortium in notis ad Decis. 9. Steph. et Gloss. jur. Gall.
P. Carpentier, 1766.
Pastura Vendibilis, Cum scilicet glandes divenduntur. Chartul. Pontiniac. ch. 29 :
Si evenerit quod aliquo anno Pastura glandium vendibilis in nostra tertia parte habundaverit,.... animalia vestra in ipsam tertiam partem nostram differetis.
Vide supra Pasnagium.