« »
 
[]« Pataco » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 207b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PATACO
PATACO, vulgo Patagon, Moneta Flandrensis argentea, in cujus altera parte efficta Crux S. Andreæ cum corona in ejus medio atque hac inscriptione :
Albertus et Elizabetha Dei gratia ;
ex aversa vero parte scutum coronatum cum leunculis, in circulo
Archiduces Austriæ. Duces Burgundiæ et Brab
. pretii saltem ann. 1651. 48. dehinc 58. patarorum seu solidorum. Chron. Bonæ-Spei pag. 547 :
Anno 1651. mutuo cepit.... mille Patacones.
Pag. 548 :
La somme de 2400. florins une fois en espece de Patacons à 48. patars piece.
Synodus Limæ ann. 1594. tom. 4. Conc. Hisp. pag. 707. col. 1 :
Quod opus a dictis Indis factum vel septem vel octo Pataconibus vendant, cum ipsis constiterit tantum tribus.
Nummus argenteus Hispan. unciæ ponderis.