« »
 
[]« Pataria » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 208a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PATARIA
PATARIA, Locus, ut videtur, ubi pannus texitur vel venditur. Stat. datiar. Riper. cap. 12. fol. 3. r° :
De qualibet petia panni alti laborati in Pataria, ad introitum soldi decem.
Et fol. 4. r°. :
De quolibet pense Patariæ veteris, denarii quatuor, salvo quod si fuerit a dorsu dictæ talis personæ conducentis, nihil solvatur ; de alia vero Pataria, solvatur ut supra.
Propolæ Mediolanensibus appellantur Pate, teste Muratorio tom. 5. Antiq. Ital. med. ævi col. 85. Vide alia notione infra in Paterinus.