« »
 
[]« Patena » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 208c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PATENA
PATENA, Vas latum definitur a Columella lib. 12. cap. 43. Unde Walafridus Strabo lib. de Reb. Eccles. cap. 24. ait patenam dictam a patendo, quod patula sit. Joannes de Garlandia in Synonymis :
A pateo dicas patenas, conjunge patellas,
Vas dico Patenam, calicis tectura patenam.
Glossar. Lat. Gall. ann. 1352. ex Cod. reg. 4120 : Patena, covreciaus. Stat. synod. eccl. Castrens. ann. 1358. ex Cod. reg. 1592. A. fol. 76. r° :
Item unam Patenam ferream.
Est autem vas Ecclesiæ ministeriis dicatum, cujus usus in oblatione Corporis Dominici olim fuit, et jam est, δισϰοϰάλυμμα, Germano Patr. in Theoria, δισϰοποτήριον, Nicetæ et auctori Descript. S. Sophiæ. Lex Bajwar. tit. 1. cap. 3 :
Si autem de ministerio ecclesiæ aliquid furaverit, id est, calicem, aut Patenam, vel pallam, etc.
Alcuinus Poem. 3 :
Aureus atque calix gemmis fulgescit opertis,
Ut cœlum rutilat stellis ardentibus aptum ;
Sic lata argento constat fabricata Patena,
Quæ divina gerunt nostræ medicamina vitæ.
Anastasius in S. Silvestro :
Obtulit Patenas aureas 7. quæ pensant singulæ libras 30.
In Nicolao :
Patenam ex auro [] purissimo misit Michael Imp. cum diversis lapidibus pretiosis, etc.
Vita S. Desiderii Episc. Cadurc. cap. 9 :
Nec desunt Patenæ sacris Propositionis panibus præparatæ.
Helgaudusin Roberto Rege Franc. :
Fecit in ipso sancto calice Patenam ad conficiendum in ea Corpus Redemptoris mundi.
Exstant in Ordine Romano orationes ad Benedictionem Patenæ, quæ ibi appellatur Vasculum in quo Eucharistia reconditur, in Missali Francor. in quo conficitur Corpus D. N. J. C. Vide Card. Bona lib. 1. Liturgicor. cap. 25. num. 3.
P. Carpentier, 1766.
Unde Venire ad Patenam, pro ad offerendam seu oblationem inter missarum solemnia procedere, ubi Patena deosculanda præbetur. Charta ann. 1249. ex Tabul. S. Florent. Salmur. :
Persona vero de omnibus, qui venient ad Patenam, tertiam partem tantummodo percipiet.
Patena, Lamina, vel ferrum latius, et deductum in laminas, quibus ferrei thoraces constabant : limbos vocat Ammianus lib. 16 :
Thoracum muniti tegminibus, et limbis ferreis cincti.
Willelmus Brito lib. 3. Philipp. :
Vix obstat ferro fabricata Patena recocto,
Qua bene munierat pectus sibi cautus ab hoste.
Lib. 11 :
Tot ferri sua membra plicis, tot quisque Patenis
Pectora, tot coriis, tot gambesonibus armant.
Vide Plata.