« »
 
[]« Paterinus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 211a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PATERINUS
PATERINUS. Hugo Flaviniacensis in Chronico pag. 228 :
Jam vero si quis esset qui Gregorio (VII. PP.) communicaret, his publice conviciis appetebatur, Hic hæreticus destructor regni..... et quodam adinventitio nomine Paterinus dicebatur,
forte quod Papæ, quem Patrem appellabant, adhæreret.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
A loco urbis Mediolani, qui Patarea vel Pataria vocabatur, Arialdistæ dicti olim Patarini, quod eo ad celebranda seorsim divina mysteria congregarentur ; exstat etiamnum Mediolani locus seu via quæ Pattaria seu contrada de' Pattari vulgo nuncupatur. Id testatur Sigonius lib. 9. Histor. ad ann. 1058. licet minus recte hujus vocis originem ad Arialdistarum adversarios referat :
Res eo usque infamiæ mutuis altercationibus jurgiisque deducta fuit, ut sacerdotes qui uxores haberent, præ pudore separatim a cæteris rem divinam facere cogerentur in loco qui Pataria dicitur ; unde vulgo a pueris Patarini ad contumeliam dicebantur.
Exinde vero hæretici, qui circa undecimi sæculi initium Ecclesiam vexabant, eodem nomine a populo donati, quasi horrendum quid et infame sonaret, et ut quantum ab illis abhorrerent, manifestius ostenderent ; quod etiam labente eodem sæculo eadem ratione ab Henricianis ad Gregorium VII. ejusque fautores delatum est, ut pote qui omnium criminum rei habebantur. Vide Pagi ad ann. 1058. Nec alia causa assignari legitime posse videtur cur Paterini dicti Valdenses.
P. Carpentier, 1766.
Novam hujus vocis originem Muratorius, cui Cangiana interpretatio nimis contorta videtur, proponit tom. 5. Antiq. Ital. med. ævi col. 84. quam ex iis, quæ apud Landulph. Senior. lib. 3. cap. 8. leguntur firmare pertentat :
Tu solus in mundo universo per detestabilem hypocrisim audes vitam sacerdotum diffamare. Numquid tu solus per exsecrabilem Pathaliam, et quamplurima sacramenta prava, populi flammam super nos accendis ?
Et cap. 11 :
Quum hujus inauditæ Pataliæ placitum cogitasti commovere, prius cum jejuniis multis debuisses consiliari, quam hujusmodi negotium, tam magnum et tam periculosum, cum viris inliteratis inchoasse.
Rursus cap. 20 :
Alii intra urbem et foris palatini canes, fibula dimissa et acu, ceterisque negotiis, e quibus vita illorum redimebatur, nec non asinarii, quibus Patalia vitam malis ministrabat, mulierum ornamenta clanculo in nocte per fenestras in domibus sacerdotum, ipsis ignorantibus, immittebant.
Ex quibus efficit vir doctissimus vocem Patalia sive Pataria nihil aliud significasse primo, quam vilium personarum congeriem, et deinde seditionem abjectorum artificum, ac gentis indoctæ rudisque, ab Arialdo scilicet contra clerum incontinentem primo excitatam, tum a quibusdam nobilibus magno animi æstu amplificatam. Fortassis, subdit ille, aut plures ad inchoandum hunc motum fuere propolæ, quos Mediolanensibus appellare mos est Pate, atque inde adinventum Patariæ et Paterinorum vocabulum, irrisionis et contemtus causa, cum adeo abjecta gens ac illiterata se se adversus clerum erigeret. Cui opinioni favet Arnulph. Mediol. lib. 3. cap. 11. scribens Patarinos ironice appellatos, et lib. 4. cap. 11. hoc vocabulum, non quidem industria, sed casu prolatum. Verum hæc non plus satis asserta videntur,[] cum ipsemet Arnulphus synchronus a Græco Pathos, quod Latine dicitur Perturbatio, nominis hujus originem arcessendam opinetur ibid. cap. 12. Cæterum repudianda illa, quam a pactis proponunt Octav. Ferrar. et Menag. in Origin. linguæ Ital.
Paterini, Dicti præterea hæretici Valdensium sectarii, de quorum appellatione sic Constitutio Friderici II. contra Hæreticos apud Waddingum ann. 1254. n. 14 :
In exemplum Martyrum, qui pro fide Catholica martyria subierunt, Patarenos se nominant, veluti expositos passioni.
(Idem docent Assisæ MSS. Siculæ Caroli I. Regis cap. 1. de Paterinis :
Li vice de ceaus sont coneu en leur anciens nons, et ne vueulent mie qu'il soient apelé par leur propres nons, mais s'appellent Paterins, par aucune excellence, et entendent que Paterins vaut autant come chose abandonnée à souffrir passion en l'essemple des Martyrs, qui soufrirent torment pour la sainte foy.
Jacobus Petri Luccarus in Annalib. Ragusiensib. lib. 1. pag. 17. tradit ex Chronicis Bosnicis, et Petro Livio Veronense, sic nuncupatos
da Paterno Romano hæretico pessimo, che ricovero in Bosna, et sparse semi della sua diabolica dottrina in quæsto regno, et nel Ducato di Chelmo.
Quidam sic nuncupatos volunt, quod orationis dominicæ recitatione salvari se putarent. Petrus Monachus Vallis Sarnei in Hist. Albigensium cap. 2 :
Isti siquidem ideo securius et effrenatius peccabant, quia credebant sine restitutione ablatorum, sine confessione et pœnitentia esse salvandos, dummodo in supremo mortis articulo Pater noster dicere, et manuum impositionem recipere a Magistris suis potuissent.
Alii sic nuncupatos putant, quod cum sola eadem oratione Dominica sacrificium consecrarent, ut est apud Rupertum lib. 2. de Divin. offic. cap. 21. Evervinus Steinfeldensis in Epist. ad S. Bernardum, de Hereticis sui temporis :
Nobis aperte confessi sunt, quod in mensa sua quotidie cum manducant, ad formam Christi et Apostolorum cibum suum et potum in corpus Christi et sanguinem per Dominicam orationem consecrant, ut inde se membra et corpus Christi nutriant.
Sed et Gregorius M. lib. 7. Ep. 64. Ind. 2. ait
orationem Dominicam ideo post precem dici, quia mos Apostolorum fuit, ut ad ipsam solummodo orationem oblationis hostia consecraretur.
Quæ caute capienda jam olim monuerunt viri doctissimi : nam Orationem Dominicam dictam super ipsum corpus jam consecratum suadent quæ sequuntur.
De Paterinis plura habent Reinerus libro contra Valdenses cap. 6. Gesta Innocentii III. pag. 135. Matthæus Paris ann. 1236. Concilium Lateran. III. sub Alexando III. PP. cap. 27. Constitutiones Friderici II. Constitutiones Neapolit. lib. 1. tit. 12. et Gretzerus in prolegomenis ad scriptores contra sectam Valdensium. Hos porro nostri Patalins et Patelins vocarunt. Assisiæ Hierosolym. MS. cap. 266 :
Se il avient par aucune malaventure, ou par aucun mal enseignement que un Chevalier soit Palatins, (sic MS. codex, et in lemmate capitis,) ou mescreant en Jesus Christ, et il en peut estre attaint et prové par veue de ses voisins, ou par sa reconnoissance, ou par ses compagnons qui reviennent à la droite foy, et l'encusent, ses Pers le doivent juger à arder, et tout quanque il a, escheit au Seignor par droit, etc.
At infra MS. codex præfert Patalin, duobus locis :
Soient [] enfans dou Patalin, ou d'autres Barons, etc. Et se le fié ment de par le Baron Patalin.
Hinc Patelins, vulgo appellamus fallaces adulatores, blandos assentatores, qui, ut sunt hæreticorum plerique, palpando decipiunt ; quod de ipsis Paterinis observatum a nobis ad Alexiadem pag. 422. Institutiones Justiniani vernaculæ, seu en Roman, MSS. :
Et peur che sunt il dit Paterins, et est autant a dire comme deviserres.
Id est, garruli, causeurs.