« Paternitas » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 211c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PATERNITAS
PATERNITAS, Abbatis munus, dignitas. Synodus Tullensis apud Saponarias ann. 858. cap. 12 :
Quod si Abbas negligens et sacris regulis inconveniens per directos Missos inventus fuerit, ab eadem Paternitate removeatur, alius qui dignus fuerit, substituatur.Vide Pater.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Fuit et
Paternitas titulus honorarius Episcoporum et Cardinalium. S. Bernardus Epist. 44.
ad Henricum Senonensem Archiep. : Meminit vestra Paternitas, quod, etc.Occurrit rursum Epist. 47. et alibi. Laurentius Byzinius de Orig. belli Hussitici ann. 1415. apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 138 :
Et surgens unus doctor, dictus Naso, dixit ad Cardinales, Miramur de vobis, patres reverendi, quod Paternitates vestræ pro tali pessimo hæretico intercedunt.