« »
 
[]« 1 patria » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 213b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PATRIA1
1. PATRIA, Pagus, provincia, regio, nostris, Pays : vox Virgilio lib. 1. Æneid. vers. 539. nota :
Quod genus hoc hominum ? quæque hunc tam barbara morem
Permittit patria ? hospitio prohibemur arenæ ?
S. Augustinus lib. 1. contra Epist. Parmeniani cap. 7 :
Multæ interjacent Patriæ gentium.
Arnobius Junior in Psalmum 104 :
In quibus linguis gentes sunt Patriarum quadringentæ sex non diversarum linguarum, sed, ut dixi, diversarum Patriarum : verbi gratia, cum una lingua, Latina sit, sub una lingua diversæ sunt Patriæ, Brutiorum, Lucanorum, Apulorum,... et his atque hujuscemodi Patriis similia si dicamus.
Gregor. Turon. lib. 5. Hist. cap. 1 :
Qui diversos reges interfecit, noxias gentes elisit, Patrias subjugavit.
Epitaphium Johannis XIX. PP. apud Baron. ann. 1009. num. 2. ex Vegio :
Doctrinis comptus sacris, et dogmate claro,
  Per Patrias sancta semina fudit ovans.
S. Bernardus de Morib. Episcop. cap. 7 :
Cum præsideant urbibus valde populosis, et totas, ut ita dicam, Patrias propriæ diœcesis ambitu circumcludant, etc.
Willelmus Brito lib. 8. Philippid. :
Mox omnem Patriam sua Rex in jura reducens, etc.
Utuntur Gesta Dagoberti Regis cap. 36. Liber 3. Capit. cap. 8. Synodus Vermeriensis ann. 752. cap. 14. Isidorus Pacensis in Chronico pag. 2. 13. 19. 20. Aimoinus lib. 1. de Miracul. S. Benedicti cap. 33. lib. 2. Hist. cap. 1. Vita S. Pauli Episc. Leonensis § 3. Thwroczius in Chron. Hungar. cap. 3. Hariulfus lib. 1. cap. 11. Simeon Dunelmensis ann. 786. Guillelmus de Baldensel in Hodœpor. pag. 111. etc.
P. Carpentier, 1766.
Vide supra in Comes 2. Observat autem Just. Fontan. in vita Philippi a Turre, Patriæ nomen præsertim oræ Fori Julii adhæsisse, cujus populos M. A. Sabellicus inde Patrianos appellat. Hist. Venet. decad. 2. lib. 9. pag. 1327. tom. 2. edit. C. S. Curionis, ubi etiam legitur,
nunc vulgo alii Forum Julii, ipsi incolæ Patriam appellant
.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Patria Consuetudinaria, Gall. [] Païs Coustumier, ut apte reddit V. CI. Secousse, in Litteris Caroli V. Reg. Franc. ann. 1366. tom. 4. Ordinat. pag. 686 :
Qua lite pendente, Nos ipsos exponentes coram Gentibus nostris, videlicet ad Sedem de Sancti-Petri-Monasterio, coram baillivo nostro ipsius loci, qui propinquior Judex regius est et erat dictorum exponentium, in Patria Consuetudinaria.
Per Patriam se Defendere, In Fleta lib. 1. cap. 31. § 2. 3. et alibi non semel, opponitur
defensioni per corpus suum
. Est autem genus defensionis, qua accusatus seu reus judicio totius patriæ se submittit : idque in factis publicis locum habebat.
Sunt autem 4. casus qui imponunt homini necessitatem, quod per patriam se defendat
, ut est in cap. 34. § 25. regia nempe
dignitas, cum patriam habeat pro campione, fœmineus sexus, vitium mahemii, et ætas 60. annorum et ultra
. Adde cap. 35. § 4. et Bractonum lib. 2. cap. 35. § 15. lib. 3. Tr. 2. cap. 19. § 6. cap. 22. § 6. cap. 25. § 1. Vide Phillips. Histor. Jur. Anglic. tom. 2. pag. 299.
Per Judicium et Bonam Patriam ab imposito crimine se purgare, in Regiam Majestatem lib. 4. cap. 5. § 10. id est, Skenæo,
per assisam ex bonis hominibus patriæ. Inquirere per bonam Patriam super facto alicujus
, cap. 28.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Per Patriæ Testimonium contentio terminari dicitur in Charta ann. 1255. ex Tabular. Rothon. cum a pagensibus seu hominibus ejusd. pagi judicatur :
Item si inter nos et dictum Oliverium aliqua contentio oriatur, hinc inde concessum est, quod per Patriæ testimonium sine decasura feodi terminetur.