« Patriarchæ » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 213c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PATRIARCHAE
PATRIARCHÆ, in Ecclesia primitus quinque fuere, tres per se et ex natura sua, Romanus,
Alexandrinus, et Antiochenus : duo per accidens, Constantinopolitanus
et Hierosolymitanus. Hæc nota.
Patriarchæ, dicti etiam Primates. Ita Desiderius Episcopus Cadurcensis Epist. 12. Sulpitium
Archiepiscopum Patriarcham compellat, et primæ Sedis Antistitem, Innocentius
III. Papa in Epist. ad Trinovitanum Archiepisc. Primatem totius Bulgariæ et Blachiæ, in
Gestis ejusdem PP. pag. 60 :
Fraternitatem suam scire volentes, quod apud nos hæc duo nomina, Primas et Patriarcha, pene penitus idem sonant, cum Patriarchæ et Primates teneant unam formam, licet eorum nomina sint diversa.Adde Gregorium VII. lib. 6. Epist. 35. In præfatione Synodi Matisconensis II. ann. 585. Priscus Lugdunensis Episcopus Patriarcha nuncupatur ; in Canone vero ultimo Metropolitanus. Cantuarienses Archiepiscopi Patriarchæ dicuntur, in Hist. Translat. S. August. et aliorum, sæc. 6. Bened. part. 2. pag. 749. Petrus venerab. in Epitaphio Reinaldi Archiep. Lugdunens. qui obiit ann. 1129 :
Epitaphium Henrici Archiepiscopi Bituricensis qui decessit ann. 1199 :Vezeliacensis prius Abbas, post PatriarchaLugduni, etc.
Vide Epistolam 3. Anacleti I. PP. cap. 3. Epist. Nicolai I. PP. ad Bulgar. cap. 92. ejusdem Epist. ad Rodulphum Archiep. Bituricensem cap. 2. Concilium Matisconense II. in Præfat. Vitam S. Bernardi Archiepiscopi Viennensis, frag. 2. pag. 565. Morinum lib. 1. Exercit. sacr. exercit. 7. 8. 27. Allatium de Concordia utriusque Eccles. lib. 1. cap. 25. Marcam de Primat. et alios.Hic bonus Henricus, vir nobilis et PatriarchaQuondam Bituricus, tumuli jacet hujus in arca.
P. , 1766.
Patriarchæ titulus concessus episcopo Parisiensi, in Hist. Senens. Fr. Thomasii apud Murator.
tom. 20. Script. Ital. col. 24 : Archiepiscopus, sive potius Patriarcha Parisiensis (utroque siquidem modo appellabatur) Senas venit, sacræ theologiæ ac sacrorum canonum doctores sex a Parisiensi gymnasio missos, secum adducens ; statimque Francorum nationi præses declaratur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Haud scio
tamen an iste Patriarchæ titulus aliquam prætulerit prærogativam et jurisdictionem
in ceteros Metropolitanos. Et quidem Agiulfus Bituric. Archiepiscopus, tametsi
Patriarcha vocatur a Theodulfo, Archiepiscopis nihilominus Narbonensi et
Burdegalensi postponitur in Capitulari Ludovici Pii ann. 828. Illud idem colligere licet
ex Episcopis quibus idem nomen concessum est, quod ob eximias quorumdam virtutes, aut a
privatis hominibus factum credere par est. Sic Alcuinus Arnonem Episcopum Saltsburgensem
Patriarcham compellat tom. 9. Spicileg. Acher. pag. 116. Te ducente, Pater, Pastor, Patriarcha, Sacerdos.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Exstat
vetus Inscriptio Ecclesiæ S. Agathæ apud Fleetwood. in Inscript. antiq. Sylloge pag. 386.
in qua 318. Niceni Patres titulo Patriarchæ omnes donantur ; quod fœdissimo errore
factum notat Fleetwoodus : sed vereor ne inclementius dictum videatur, cum eumdem titulum
Episcopis concessum constet, nisi monitum lectorem velit ea ætate inusitatum fuisse
Patriarchæ vocabulum ; quod probabilissimum est.Patriarchæ, titulus etiam datus Summo Pontifici Romano, qui in Occidente unicus est,
semperque fuit, Occidentis Patriarcha, inquit Morinus. Leo Romanus Patriarcha
nominatur a Theodosio in Epistolis Concilio Calchedonensi præfixis. Epistola 3. Ratherii
Episcopi Veronensis inscribitur
Summo primæ, hoc est Romanæ Sedis Pontifici, Domino Patriarchæ reverendissimo Joanni.Rabanus de Gregorio IV. Papa :
Gualdo in Vita S. Anscharii ubi de Clemente II. PP. :Tu caput Ecclesiæ es, primus Patriarcha per Orbem.
Vide Glossar. med. Græcit. col. 1134. Adde Baronium ann. 515. num. 4. ann. 520. num. 41.Auspiciis Patriarcha tuis ad regmina surgit.
Patriarchæ titulus concessus Episc. Gradensi et Aquileiensi. Vide Baronium
ann. 570. n. 10. ann. 630. n. 18. Allatium de Concordia utriusque Eccl. lib. 1. cap. 25.
n. 7. Ughell. in Ital. sacra, et Marcam de Primat. n. 20. 21.
Domnus Radaldus Patriarcha istius sancte sedis Aquilensis ecclesie,in Notitia ann. 971. apud Murat. delle Antic. Estensi pag. 552.
Patriarchæ nomenclatura ἡγουμένοις seu Abbatibus tribuitur
in Vita S. Nili Junioris pag. 12. 20.
P. , 1766.
◊ Charta Hugon. reg.
Ital. ann. 928. apud Murator. tom. 5. Antiq. Ital. med. ævi col. 939 : Idcirco noverit omnium fidelium sanctæ Dei ecclesiæ....... industria, Ursum venerabilem Patriarcham nostram humiliter adiisse clementiam, quatenus pro Dei amore animæque nostræ remedium, monasterium ejus de Gazo...... sub nostræ tuicionis munburgum obtegere debuissemus.
Patriarchiæ, seu Patriarchales, 5. præcipuæ Romæ Basilicæ apellatæ, ut iis adjuncta
Palatia, Patriarchia : sc. Lateranensis, S. Petri in Vaticano, S. Pauli extra muros, S.
Mariæ Majoris, et SS. Stephani et Laurentii. Vide Conciliab. Rom. ann. 1160. Hist. Pergam.
tom. 3. pag. 422. Attil. Serranum, Panvinium, etc.
Patriarchicon, Ecclesia Patriarchalis, apud Anselmum Havelbergensem Episc. lib. 3. Dialogor.
cap. 3.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Patriarchium, Palatium Patriarchæ. Anastasius in Vita Gregorii III. PP. : Ut oblationes de Patriarchio per oblationarium deportarentur ad celebrandas Missas.Idem in Vita Zachariæ :
Hic in Lateranensi Patriarchio ante basilicam beatæ memoriæ Theodori Papæ novo fecit triclinium.Synodus Leonis PP. III. adv. Felicem act. 2 :
Ipsum suum orthodoxum libellum super sacrosancta Dei mysteria in nostro Patriarchio ponens, juravit sic tenere et confiteri.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Patriarchium, Dignitas Patriarchæ, apud Guibertum in Hist. Palæstina.Patriarchæ Judæorum, in Palæstina dicti Principes ac Summi Pontifices Judæorum, qui successionis jure
ad hanc dignitatem perveniebant, ut Epiphanius docet in hæresi Ebionit. cap. 30. de quibus
copiose egit Jacobus Gotofredus ad l. 1. Cod. Th. de Judæis, etc. Horum nomen exstinctum
ac dignitatem sublatam a Theodosio juniore observat idem Gotofredus ad leg. 29. eod. tit.
quibus successere Primates, qui in Synedriis eligebantur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Patriarchissa. Bernardus Thesaur. de Acquisitione T. S. cap. 143. apud Murator. tom. 7. col.
779 : Sciscitantibus, quænam esset hæc mulier tanti fastus, responsum erat Patriarchissam esse.
P. , 1766.
Patriarchari, Patriarchæ dignitatem obtinere. Hist. suscept. brachii S. Stephan. in Breviar.
Bisunt. xij. sæc. ubi de Joanne Hierosol. : Is enim ea tempestate Patriarchabatur Jerosolymis, ut sibi transmitteret partem pretiosissimi thesauri a se reperti, videlicet de corpore prothomartyris Stephani.