« »
 
[]« Patrimonium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 218a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PATRIMONIUM
PATRIMONIUM varie sumitur apud JC. nam, ut de vulgari significatu taceam, cum tres essent Principis περιουσίαι, seu facultates, Largitiones, Privatæ, et Patrimoniales, Largitionum appellatione donatus est fiscus seu thesaurus Principis, cui regendo præfectus erat Comes sacrarum largitionum ; Rerum privatatarum nomine, intelliguntur bona Principis quæ privatis usibus erant dicata, quibus gubernandis præerat Comes rerum privatarum. Denique per Patrimonium, sacrum intelligitur, proinde diversum a privato, cui præerat Comes [] sacri patrimonii, cujus curæ incumbebat regias, ut ait Senator, epulas sollicita ordinatione disponere, ut et apothecas et enthecas aulicas, præterea prædiorum patrimonialium proventus excipere, etc. Quæ patrimonia pluribus explicat Cujacius in Paratitl. lib. 1. Cod. tit. 32. 33. et 34. et ad lib 11. tit. 62. Atque ita domus regiæ fundi appellantur a Procopio lib. 1. de Bello Goth. cap. 4. et 6 :
Χωρία τῆς Βασιλέως οἰϰίας, ἣν δὴ πατριμόνιον ϰαλοῦσι.
Patrimonium Ecclesiasticum, seu Patrimonium S. Petri : ita appellabant Ecclesiæ Romanæ prædia, ditiones vel census in provinciis. Anastasius in S. Conone PP. pag. 59 :
Hujus temporibus pietas Imperialis relevavit per sacram jussionem suam ducenta annonæ capita, quæ Patrimonii custodes et Lucaniæ annue persolvebant.
Infra :
Rector Patrimonii Siciliæ
. In S. Zacharia pag. 8 :
In Patrimonio Tusciæ. Ecclesiarum Patrimonium,
id Hadriano pag. 119. Diurnus Romanus cap. 6. tit. 3. 4. :
Patrimonium juris S. Romanæ Ecclesiæ.
Theophanes in Leone Isauro, et ex eo Cedrenus :
Τὰ δὲ λεγόμενα πατριμώνια τῶν ἐν Πώμῃ ναῶν τῶν ἁγίων ϰαὶ ϰορυφαίων Ἀποστόλων.
Vide Nicolaum Alemannum in Dissertat. de Lateranensibus parietinis cap. ult. et Paulum Sarpi in libello De materia Beneficiar. nuper edito pag. 40. et infra in voce Rector.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Patrimonium Crucifixi, Bona ecclesiastica vocat S. Bernardus lib. 4. de Considerat. :
Qui non de dote viduæ, et Patrimonio Crucifixi se vel suos ditare festinent ;
quæ et Patrimonia pauperum dicuntur in Capitul. lib. 1. cap. 77.
Patrimonium. Tabularium S. Mauricii Andegav. de donatione Plessiaci au Grammoire eidem Ecclesiæ facta a Fulcone Comite Andegav. anno 1109 :
Statuit (Fulco) Ecclesiam S. Mauricii Andegavensis Episcopi sedem, ut quæ sua mater, suæque terræ caput est, non Patrimoniis, non muneribus transitoriis, sed rebus in posterum mansuris pro sua suorumque antecessorum suorumque successorum salute ampliare. Quidquid enim habebat in Plaissiaco Grammatici, cum omnibus appendiciis suis, nec non et apud Ruigniacum cum suis.... ei benigne ac libere dedit donumque cum baculo in manu domini Marbodi Redonensis Episcopi, qui tunc temporis Rainaldo secundo Andegavensi Episcopo Romæ morante Episcopi negotia administrabat, posuit, etc.
Ubi patrimonium pro re mobili usurpatur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Patrimonium, Quod a patre in dotem filiæ concessum est. Charta ann. 1095. ex Tabul. Major. Monast. :
Hildebertus.... civis Nannetensis habuit ibidem duos molendinos in exteriis marinis, quorum unum dedit Frioldo.... cum filia sua nomine Delicata quam ille in uxorem accipiebat.... Concessit igitur B. Martino..... idem Frioldus.... molendinum sæpedictum, concedente Delicata uxore sua, ex cujus Patrimonio ipse erat molendinus.