« »
 
[]« Patrinus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 218c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PATRINUS
PATRINUS, Ἀνάδοχος, Sponsor,
qui levat aliquem de sacro fonte, vel intromittit in Ecclesiam
, apud Jo. de Janua. Nostris Parrain. Higinus PP. de Consecr. dist. 4 :
In Catechismo, et in Baptismo, et in Confirmatione unus Patrinus fieri potest, si necessitas cogit. Non est tamen consuetudo Romana, sed per singulos singuli suscipiunt.
Charta Pipini Reg. ann. 752. apud Calmet tom. 1. Hist. Lothar. col. 273 :
Sanctissimus vir Patrinus videlicet seu spiritualis pater noster Willibrordus, etc.
Chronicon Urspergense ann. 1124 :
Infantes suos in Sabbato sancto Paschæ et Pentecostes cum candelis, et cappa, quæ dicitur vestis candida, et Patrinis comitantibus ad baptismum deferant,... ne etiam filios suos, et filias suas ad baptismum teneant, sed sibi Patrinos quærant, Patrinis etiam fidem et amicitiam, ut carnalibus parentibus servent.
Epistola 5. inter Francicas tom. 1. Historiæ Francicæ :
Ipse ergo meus est Pater ex lavacro.
Jesse Episc. Ambian. libello de Ord. baptismi cap. 1 :
Signent ipsos infantes in fontibus eorum susceptores viri vel feminæ, id est, Patrini vel matrinæ.
Domnizo lib. 2. de Vita Mathildis cap. 1 :
Qui Pater in lavacro Regis fuerat sacrosancto.
Leges Henrici I. Reg. Angl. cap. 79 :
Qui alicujus filiolum, vel Patrinum occiderit, erga eum et parentes mortui conjunctim reus sit, et crescat emendatio secundum weram, sicut manbota secundum dominum.
Adde Concilium Calchutense ann. 786. cap. 2. Walafridus Strabon. lib. de Reb. Eccl. cap. 26. Honorium Augustod. lib. 3. cap. 115. Fulbertum Carnot. Epist. 33. Leges Alfonsi IX. Regis Hispaniæ part. 1. tit. 4. lege 7. etc. Vide Tenere.
In aliquot Conciliis et Synodis plures statuuntur adhiberi
Patrini, in levatione scilicet maris, duo mares et una femina, in feminæ vero levatione unus mas et duæ feminæ,
in Eboracensi ann. 1195. cap. 4. Sarisberiensi ann. 1217. cap. 19. Wigorniensi ann. 1240. cap. 5. Coloniensi ann. 1280. cap. 4. Synodo Santoniensi ann. 1280. cap. 6. Exoniensi ann. 1287. cap. 2. etc. Adde Statuta Odonis Episcopi Parisiensis cap. 3. § 5.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Varia fuit hac in re Ecclesiæ disciplina. Unum patrinum præcipiunt Statuta Eccles. Biterr. ann. 1368. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 644 :
Item, præcipimus plures ad suscipiendum infantem de sacro fonte non accedent. Sit autem unus Patrinus tantum in baptismo, sive vir, sive mulier, et alius si voluerit in catechismo.
Idem definiunt Statuta Eccles. Cadurc. etc. ibid. col. 685. ut et Eccl. Nemaus. col. 1026. Sistaric. col. 1080. et Trecor. ann. 1457. col. 1161. Duos susceptores adhiberi posse permittunt Statuta Eccl. Æduensis ann. 1468. ibid. col. 505 :
Inhibetur quod ad levandum puerum de sacro fonte, ne ultra recipiantur.
Idem legitur in Statutis Eccles. Catalaun. ann. 1393. ibid. col. 669. Tres vero admittunt Statuta Eccl. Trecor. cap. 8. ibid. col. 1098 :
Item, ad levandum infantem de sacro fonte duæ personæ vel tres tantummodo admittantur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ab officio patrini excluduntur Regulares, excommunicati, pœnitentes publici, et nondum confirmati. Concil. Paris. VI. cap. 34 :
Illos tamen specialiter ab his officiis removendos judicamus ne alios de sacrosancto fonte baptismatis suscipiant, nec etiam ad percipiendum S. Spiritus donum aliorum patroni existant, qui et communione canonica privati et [] pœnitentiæ publicæ sunt subacti.
Statuta Eccles. Cadurc. etc. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 685 :
Prohibemus etiam districte ne in Patrinum Regularis aliquis admittatur, nec aliquis alius qui in sententia est positus vel ligatus excommunicationis vel interdicti, vel qui non est confirmatus.
C. 103. D. iv. de cons.
Patrini, in Confirmatione pueri. Concilium Sarisberiense ann. 1217. cap. 74 :
In hoc Sacramento contrahitur proximitas spiritualis, sicut in Baptismo, inter illos qui suscipiunt pueros, et illos quorum sunt pueri, et inter pueros susceptos.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quid vero requiratur ut in Confirmatione patrinus quis esse possit, docent Articuli Paris. ann. 1586. a Marten. editi tom. 4. Anecd. col. 1202 :
Nulli præterea Patrini vel susceptores, ad susceptionem adhibeantur, nisi sacro chrismate inuncti, confirmatique sint, ac nisi ejusdem sexus, cum mulieres a viris suscipi e re non esse, nisi urgente necessitate, compertum sit : ac ne parentes aut conjuges, fratresve sint, aut eorumdem qui confirmantur in baptismo susceptores fuerint.
P. Carpentier, 1766.
Patrini officium præstare non debet pater aut mater confirmandi, ex Stat. synod. Guill. Duprat episc. Claromont. ann. 1537 :
Confirmati alios procurent habere Patrinos, quam Patrem aut matrem.
L. Henschel, 1840–1850.
Patrini eorum, qui in monachos attondebantur. Vide Glossar. med. Græcit. voce Ἀνάδοχος, col. 67.
L. Henschel, 1840–1850.
Patrini, in baptismate campanarum. Vide Haltaus. Glossar. German. voce Grospathen col. 756.
P. Carpentier, 1766.
Patrini appellati, qui duello privato testes aderant. Vide supra in Duellum.
P. Carpentier, 1766.
Patrinus, idem qui Confessarius et Pater spiritualis. Ritus publ. pœnit. impon. Homicid. in eccl. Senensi an. circ. 1220. apud Murator. tom. 5. Antiq. Ital. med. ævi col. 767 :
Feria quarta in capite Quadragesimæ, pœnitentes qui pro homicidio sponte commisso carcerem subire tenentur, debent prius a Patrinis suis pœnitentiam recipere de omnibus aliis peccatis. Et postea cum ipsis Patrinis venire ad episcopalem ecclesiam ante archipresbyterum vel pœnitentiarium canonicum. Et tunc ipse quæret ab eo, si de aliis peccatis, quæ commisit, fecerit confessionem... Postea loco carceri ordinato, ipse pœnitentiarius canonicus vel Patrinus ejus vadit cum eo ad carcerem, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Patrinus, pro Patronus, in Testam. Bertichramni Episc. Cenoman. tom. 3. Analect. pag. 127 :
Ut basilica quæ in honore beatissimi ac Peculiaris Patrini nostri Martini sancti Episcopi, etc.