« »
 
[]« Patripassiani » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 219b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PATRIPASSIANI
PATRIPASSIANI, Sabelliani Hæretici, qui Patrem Passum esse asserebant, apud S. Augustinum hær. 41. Philastrium, etc.
Unde eos etiam, inquit Ferrandus Diac. in Epist. ad Severum, Patripassianos appellari vetustas ostendit
. Vetus auctor Consultationum, sive altercationum inter Zachæum Christianum, et Apollonium Philosophum lib. 2. cap. 11 :
Patripassianus esse quidem astruit Patrem, sed ipsum mox esse sibi Filium, atque eumdem ab inita substantia, in nativitatem passionemque descendere, sanctum perinde Spiritum etiam in persona eundem esse, non tertium.
Adde S. Cyprianum in Epist. ad Jubaianum de baptizandis Hæreticis, Marium Mercatorem in Anathematismo Nestoriano § 20. Agunt de iis præterea Ruffinus Aquileiensis de Symbolo et in Apologia Ensebii Pamphyli pro Origene, Faustus Regiensis de Ratione fidei, Marius Victorinus lib. 1. Adversus Arium, Rupertus lib. 11. de Divin. offic. cap. 11. Isidorus lib. 8. cap. 5. Papias in Noechiani heretici, etc. Deipassiani dicuntur Marcellino Comiti in Anastasio.