« Pauperare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 226b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PAUPERARE
PAUPERARE, Pauperem facere, Gall. Appauvrir. Vox veteribus nota apud Nonium. Glossæ
antiquæ MSS. :
Pauperantur, pauperes efficiuntur. S. Paulinus in Epist. pag. 212 :
Ergo nunc istic Pauperemur, ut tunc ibi locupletemur.Charta fundationis S. Silvani tom. 2. Gall. Christ. inter Instr. col. 489 :
A remuneratore Christo procul dubio mercedem recepturus est, pro quibus se in terra Pauperaverit.Chromaticus Aquileiensis Episc. Homil. 2 :
Talium ergo pauperum Dominus docet esse regnum cœlorum, qui se causa religionis ac fidei seculo Pauperaverunt, ut locupletum S. Spiritum possiderent.Utitur etiam Petrus Blesens. sermone 6.
P. , 1766.
◊ Glossar. Gall. Lat. ex
Cod. reg. 7684 : Pauperare, Estre povre.
Depauperare, Privare. Alanus de Insulis in Anticlaudiano lib. 4. de Luna :
Idem in Planctu Naturæ :Quomodo junctus ei Phœbus Depauperat illamLuce, etc.
Ibidem :Quo Phœbus noctem propriis Depauperat horis.
Sororem etiam quam sui splendoris Depauperaverat ornamentis,... jubet occurrere.Adde pag. 301. et in lib. 4. Anticlaudiani cap. 6. lib. 6. cap. 2. lib. 7. cap. 5. Pauperare, eadem notione, usurpat Horat. lib. 2. Sat. 5 :
Eripiet quivis oculos citius mihi, quam teContentum cassa nuce Pauperet.
Paupertare, Idem quod Pauperare. Concilium Ticinense sub Benedicto VIII. in Præfat. :
Et hi maxime qui videntur esse rectores, modis omnibus quibus possunt, conculcant et Paupertant.S. Bernardus Epist. 442 :
Ibi superbi humiliantur, ibi Paupertantur divites, etc.Vide Savaronem ad Sidonii lib. 2. Epist. 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pauperescere, Pauperari. Eliæ Episc. Jerosol. Epist. encyclica apud Mabill. tom. 3.
Analect. pag. 434 : Qui ipse(Christus)dives existens, pauper factus est pro nobis, ut nos divites existentes in peccatis Pauperescamus spiritu.