« »
 
[]« Pavo » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 225a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PAVO
PAVO, Pavus, Pabo. Gloss. Isidori : Pabo, vehiculum unius rotæ. Papias : Pabo, genus vehiculi. Idem : Pavus, genus operimenti, vel vehiculi. Alibi : Pavo, genus operimenti. In littera F. :
Favo, operimentum quoddam
. Vita S. Agili Abbatis cap. 25 :
Dum ergo corpus ejus sepulturæ traderetur, quidam e fratribus validissima febre exæstuans advenit, linteum, quod Pavonem tegebat, in fide pro remedio tetigit, etc.
Acta S. Marcelli PP. cap. 5. n. 21 :
Condivit corpora Sanctorum cum aromatibus, et linteaminibus, et imposuit noctu in Pavone cum Eunuchis suis.
S. Ambr. in Actis S. Sebastiani n. 89 :
Et levans eum, posuit in Pavone suo.
Marten. tom. 6. Ampliss. Collect. col. 976. ubi de S. Trophimene :
Ecce Petrum Episcopum cum suo Petro Archidiacono cæterisque presbyteris reperiunt propriis ulnis in tenuissimo Pabone sanctam Martyram simul gestantes.
Pavo, Ipsum operimentum, Palla. Diploma Lotharii Imp. apud Browerum lib. 8. Annal. Trevir. pag. 504. 1. edit. 401. 2. ed. :
Offertorium aureum gemmatum cum patina, fontem aureum cum gemmis, Pavonem auro et margaritis distinctum, casulas duodecim.
Pavo, Alia notione. Matth. Westmonasteriensis ann. 1255 :
Dedit insuper Regina Franciæ Regi Angliæ unum Pavonem, videlicet lavacrum lapideum mirabile, quod similitudinem pavonis in forma ostendebat : et erat lapis pretiosus, qui perla dicitur, ex auro, et argento, et saphiris, sicut verus pavo orbiculatus.
Eadem ferme habet Matth. Paris pag. 606. Vide Pavio.