« Pavonici » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 225b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PAVONICI
PAVONICI, Capribarbi, Geisbart, Factiosi quidam, de quibus Meisterlinus in Hist.
Reg. Noriberg. apud Ludewig. tom. 8. Reliq. MSS. pag. 122 :
Pavonici prætorium occupantes, nitebantur Capribarbis tributa rursus abolita imponere, sed hi refutabant.Harum nomenclaturarum rationem aperit idem Meisterl. ibidem pag. 96 :
Partes denique jam animo unitæ, speciales tamen in sectas divisæ sunt, quo facilius conventicula celebrarent. Una eorum... erat circa theatrum ac prætorium deambulantium novaque perscrutantium, Ociosorum, qui ob incessus sui compositionem, quam gradatim ac pene ex arte faciebant, cum quodam signo conspirationis, vocantur Pavonici. Altera pars fœtida, hircum olens, nigram capram barbatam pro capitali ductore habens, de artificio ferri ferarumque fœtidum profecto monstruosum distortumque animal. Ad illam confluxit omnis fex et ut in sentinam totius civitatis. Tertia vero pars, erant cupidi alienæ rei, dilapidatores propriarum, perditi, prodigi, lenones, adulteri, ganei, blasphemi, lusores, percussores, invidi ultimoque supplicio dignissimi, qui exhaustis deperditisque bonis, non solum rebus, sed et fama turpiter incedebant in foribus tabernarum, tumultum præstolantes.... licet iis secundum accidentia nomen dare. Igitur Geisbart sunt dicti, hi et alii seorsim, etc.