« »
 
[]« Paximatium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 232a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PAXIMATIUM
PAXIMATIUM, Παξαμάδιον, Græcis recentioribus : Panis subcinericius, in Glossis Isidori : δίπυρος ἄρτος, Panis recoctus. Nam Hesychio δίπυροι ἄρτοι dicuntur[] ἐϰ δευτέρου ἁπτόμενοι. A Paxamo quodam appellatum Paximatium quidam censent, qui, ut auctor est Suidas, scripsit ὀψαρθυτιϰὰ ϰατὰ στοιχείων, de quo etiam S. Hieronymus lib. 1. adversus Jovinianum cap. 25 :
Ad mulsum, et elaboratas carnes, ad jura Apitii et Paxami, etc. Panis Paximatius,
in Vita S. Severi Abb. Agathensis, cap. 11. Panis Paximatus, apud Ordericum lib. 9. pag. 740. Paximatium panis, in Regula S. Columbani cap. 3. Paximates similaginei in Gestis Abbatum Gemblacensium pag. 534. Felix Faber. lib. Hist. Suevorum cap. 8 :
Non solum autem nostrum usualem panem bene percoquunt, sed Paximacios vel bis coctos pro cibo marino vel bellico adeo artificialiter parant, ut domini Venetiani in publicis furnariis Paximatios non nisi Theutonicos habeant, etc.
Andreas Dandulus in Chron. MS. ann. 8. Caroli Mag. :
Veneti vero hoc audientes panum ac Paximatum multitudine machinis projecta exercitum verberant.
Bernardus de Breydenbach in Itiner. Hierosol. pag. 197 :
Nec alia nobis erat aqua nisi in utribus corrupta, nec panes nisi Paximates sive biscoth.
Vox passim obvia, qua præsertim utuntur Cassianus de Instit. Cœnob. lib. 4. cap. 14. lib. 5. cap. 5. Collat. 2. cap. 11. 19. 24. Collat. 12. cap. 15. Collat. 19. cap. 4. ubi scribit ejusmodi panes sex unciarum fuisse, duosque monachis ad refectionem singulis diebus tribui solitum. Pœnitentialis S. Columbani cap. 10. et 11. Regula S. Fructuosi cap. 9. Vita S. Macarii Abb. n. 34. Vita S. Joan. Abb. Reomaensis lib. 2. n. 4. Vita S. Præjecti n. 8. Petrus Damian. in Vita S. Romualdi n. 14. Vita S. Geremari Abb. cap. 13. Vita S. Judoci cap. 7. Luitprandus in Legat. cap. 62. etc. Ex Græcis vero Johannes Moschus in Prato spirit. cap. 184. Palladius in Hist. Lausiaca cap. 28. 151. Leo in Tactic. cap. 5. § 28. cap. 10. § 13. cap. 12. § 123. cap. 13. § 11. Tzetzes, Suidas, etc. Vide Salmasium ad Vopiscum pag. 373. 374. et Onomasticum Rosweidi ad Vitas Patrum.
P. Carpentier, 1766.
Paximaticus Panis, Eadem notione, in Vita S. Geremari tom. 6. Sept. pag. 701. col. 2. Vide Paxema.