![[]](img/image.png)
PECEIUM, Fractura navium, ex Gallico Piece, depecé. Charta Philippi Regis Franc.
ann. 1317. apud Argentreum in Hist. Armoric. lib. 5. cap. 34 :
eodem Argentreo eod. lib. cap. 17. vertitur
Droit de pesche. Latina, quam vidi, male præfert, seu pesseia naufragia
marina.
Exceptis et retentis dicto Duci,At in versione Gallica Chartæ S. Ludovici, quæ refertur ab(Britanniæ)et ejus hæredibus in prædictis locis omnibus et singulis regalia et gardia Ecclesiarum, Peceio seu naufragio marino, forefacturis, emendis et emolumento ex fractura navium, et ratione præmissarum Peceii et naufragii ob defectum brevetorum, eique in præmissis locis universis et singulis, ac in mari circumadjacenti obvenientium quoquo modo.
![[]](img/image.png)
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Et quidem
Peceium dicitur, Jus quod domino competit ex fractura navium seu naufragio, Gall.
Droit de bris, et in veteribus Chartis vernaculis, Pecoy de la mer. Charta
S. Ludovici ann. 1231. in Tabular. Castri Nannet. : Ludovicus D. G. Francorum Rex, etc. Promisimus Petro de Drosco, alias de Brenne, Duci Britanniæ et ejus successoribus omnia sua jura illæsa servare... portus marinos habendi, Peceia seu naufragia marina, cum forefactis et emendis ex fractura navium et ratione præmissorum Peceyorum.Instrum. ann. 1235. tom. 2. Hist. Britan. col. 385 :
Bernardus filius Tangui Miles juratus dixit quod Barones debent habere Peceium navium in terris suis.Vide Naufragium.
P. , 1766.
◊ Charta S. Ludov. ann. 1231.
ex Bibl. reg. : Avec forfaitures, amendes et émoluments, tant pour raison des nefs périllées Peczais, naufrages, comme de deffaut de brevets ou sceaux de mer. Briseiz et Peceiz des nez,in Charta ann. 1288. ex Reg. 66. Chartoph. reg. ch. 1081. Pactum inter Joan. ducem Brit. et Yoland. ducis. ann. 1322. in Reg. 61. ch. 203 :
La garde des églises et le Pecou de mer demeurent ou ledit duc.Charta Joan. duciss. Brit. ann. 1422. ex Bibl. reg. :
Ports de mer, coys et Pecoys, et ce que la mer cuevre et descuevre, etc.Vide Lagan.