« »
 
[]« 3 pectorale » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 237c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PECTORALE3
3. Pectorale, Pars vestimenti canonicis regularibus concessi, qua pectus tegebatur. Stat. S. Vict. Paris. Mss. part. 1. cap. 18 :
Hæc sunt vestimenta, quæ secundum consuetudinem uni canonico conceduntur.... Æstivo tempore nigrum almutium de pellibus agninis cum pileo quadrato, superpellicea tunica linea (rocheta vulgo dicimus) tunica lanea, femoralia, Pectorale, tibialia, socci, sotulares et cothurni.
[]
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pectorale, Pectus. Buschius de Reform. Monast. apud Leibnit. tom. 2. Script. Brunsvic. pag. 904 :
Quamvis a quibusdam senioribus monialibus rogatus fuerim, ut ipsæ ita possent suas recipere disciplinas, ne in Pectoralibus infrigidarentur.
Pectoralis Fascia. S. Hieronymus in Isaiæ cap. 3. ad hæc verba :
Et pro fascia Pectorali cilicium. Fascia pectus texit, et eum possidet locum in fœminis, quem rationale in Pontificibus.
Menoti Serm. f. 25 :
Pectus discoopertum..... cum Pectorali albo per quem quis clare possit videre.
Idem quod Gallis Gorgerette, vel Gorgette.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pectorale, Lorica, qua pectus tegitur, unde nomen, Gall. Cuirasse. Statuta Riper. cap. 12. fol. 4. v°. :
De qualibet soma calybis, ferri soldi, lameriarum et Pectoralium, de pensibus duodecim pro introitu soldi sex.
Pectorale, Cancellus. Gesta Innocentii III. PP. :
Super novos gradus constituens novum altare, novaque Pectoralia faciens ante chorum.
Germanus Patr. CP. in Mystagogia pag. 148. id ita ferme expressit :
Τά ϰιόνια, ἤτοι τά στήθεα διαχωρίζοντα τὸ βῆμα ἀπὸ τοῦ λοιποῦ λαοῦ, ϰαὶ ϰάγϰελλα.
Græci enim recentiores στήθεα vocant, columellas ordine dispositas, ac superiori epistelio junctas, ut recte observat Goarus ad Cedreni pag. 631. qua etiam notione στήθεα usurpat Codinus in Orig. CP. Meursianis pag. 68. Vide Glossar. med. Græcit. c. 1446.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pectorale Tutamentum, Munimenti genus, sic dictum quod milites ad pectus tegat, Gall. Parapet. Telomonius apud Leibnit. tom. 2. Script. Brunsvic. pag. 94 :
Inter hos turbidos rerum successus, in vallo fossatorum civitatis, et lignorum congerie et arborum illic amputatarum una cum terræ intermixtione, per girum urbis totius munimenta, quæ Pectoralia vocant tutamenta et propugnacula parantur, fossataque nova cavantur.