« »
 
[]« Pecunialiter condemnari » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 239c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PECUNIALITER
PECUNIALITER Condemnari, Pecuniaria mulcta puniri. Lanfrancus Pignolus lib. 7. Annal. Genuens. ad ann. 1266. apud Murator. tom. 6. col. 539 :
Quia vero dictus Admiratus et consiliarii et comiti ejus male se habuerunt, adeo quod præsumptum fuit eos fuisse proditores, fuerunt in banno positi et Pecunialiter condemnati.
Concil. Palent. ann. 1388. inter Hispan. tom. 3. pag. 624 :
Pro commissis ab eis excessibus vel delictis, non possint a sæcularibus judicibus [] personaliter, aut etiam Pecunialiter condemnari.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pecuniariter, Eadem notione. Charta ann. 1348. ex Schedis Præs. de Mazaugues :
Quod possint dictos homines suos inquirere, corrigere et punire et facere condemnari Pecuniariter de adulteriis voluntariis seu sine violentia perpetratis.
Occurrit etiam in Charta Guillelmi de Hala ann. 1289. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 293.