« 1 pedalis » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 242b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PEDALIS1
1. PEDALIS. Bulla Stephani PP. apud Ughellum tom. 2. pag. 102 :
Ut... consecraremus ipsum Abbatem, et cuculla indueremus secundum regulam S. Benedicti, ejus manibus traderemus simul et baculum pastoralem, et Pedales secundum ordinem, etc.Vita B. Rogerii tom. 1. Jan. pag. 184 :
Sotulares nihilominus tamdiu frequenter portabat perforatos, donec stramen per soleas exiret. Pedales aut raro aut numquam dicitur habuisse.Buschius de Reformat. Monast. apud Leibnit. tom. 2. Script. Brunsvic. pag. 938 :
Præfata autem amita mea procuraverat mihi... album pannum sufficientem pro tunicis superioribus, mediis et inferioribus camisiis, caligis, soccis et Pedalibus.Ubi Pedales idem esse quod Pedules infra, nemo non videt.