« »
 
PEDALIS 1, PEDALIS 2.
[]« 1 pedalis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 242b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PEDALIS1
1. PEDALIS. Bulla Stephani PP. apud Ughellum tom. 2. pag. 102 :
Ut... consecraremus ipsum Abbatem, et cuculla indueremus secundum regulam S. Benedicti, ejus manibus traderemus simul et baculum pastoralem, et Pedales secundum ordinem, etc.
Vita B. Rogerii tom. 1. Jan. pag. 184 :
Sotulares nihilominus tamdiu frequenter portabat perforatos, donec stramen per soleas exiret. Pedales aut raro aut numquam dicitur habuisse.
Buschius de Reformat. Monast. apud Leibnit. tom. 2. Script. Brunsvic. pag. 938 :
Præfata autem amita mea procuraverat mihi... album pannum sufficientem pro tunicis superioribus, mediis et inferioribus camisiis, caligis, soccis et Pedalibus.
Ubi Pedales idem esse quod Pedules infra, nemo non videt.
[]« 2 pedalis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 242b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PEDALIS2
2. PEDALIS. Vetus Charta apud Perardum in Tabulis Burgundicis pag. 18 :
Et habet in longo perticas agripennales 34. in uno fronte perticas 6. pedes 12. in alio fronte perticas 6. Pedales 5.
Occurrit ibi pluries pag. 20. 22. 145. 146. Codex MS. Irminonis Abb. Sangerm. fol. 79 :
De vino in pastione mod. 11... de carratione Pedalem 1.
Et fol. 94 :
Facit in vinea arpen. 1. pullos iii. ova xv. lignaritia Pedalem 1.
Idem forte quod Peda. Vide in hac voce.