« Pede-pulverosi » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 244a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PEDE-PULVEROSI
PEDE-PULVEROSI, Advenæ, extranei. Hesychius : Κονιορτόποδες, ἀγροῖϰοι,
ἐργάται. Cicero lib. 1. de Inventione :
Tum verisimilia, hoc modo : si multus erat in calceis pulvis, ex itinere eum venire oportebat.Quintilianus lib. 5. cap 10 :
Iter pulverulentum facit. Leges Burgorum Scoticorum cap. 120 :
Si burgenses mercatores et Pede-pulverosi, etc.Cap. 134 :
Si quis extraneus mercator transiens per regnum, non habens terram, vel mansionem infra Vicecomitatum, sed vagans, qui vocatur Piépoudreux, hoc est Anglice Dustiefoote.Occurrit et cap. 140. et apud Bracton. lib. 5. Tract. 1. cap. 6. § 6. Wilibrandus ab Oldenborg in Itinerario Terræ Sanctæ, de Antiochia :
Ipsa civitas adeo ampla est, ut qui eam peragraverit, Pulverulentos habens pedes, totam erravisse putetur.Id est extraneus, advena. Vide Pulvereus.
◊ Habent autem Pedepulverosi isti Curiam
peculiarem in publicis nundinis, quam Pedis pulverizati vocant Cowellus lib. 1.
Instit. Jur. Anglic. tit. 1. § 2. et Spelmannus, Angli vero Piépouder : sic dictam,
quod in ea Pedepulverosorum, seu extraneorum, mercatorum præsertim negotia et causæ
de plano, et summarie dirimantur. Christophorus de S. Germano de Consuet. regni Angl. cap.
5 :
In omnibus nundinis et feriis habetur quædam curia eisdem feriis incidens, quæ vocatur Curia Pedis pulverizati, quæ solum tenebitur durante tempore feriarum illarum.Charta apud Madox Formul. Anglic. pag. 18 :
Ad Curiam Pedis pulverizati, ibidem tentam infra clausum Canonichorum, in septimana Penthecostæ.... Clemens Slegge attachiatus fuit per corpus, pro pigatione unius bursæ.