« »
 
[]« Peguarium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 247c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PEGUARIUM
PEGUARIUM, Peguarius, Mensura vinaria apud Tolosates octo sextarios Parisienses continens. Litteræ Johannis Franc. Reg. ann. 1356. tom. 3. Ordinat. pag. 76 :
Item quod de quolibet dolio vini quod vendetur in taberna in villa prædicta, dicti Consules ejusdem pro dictis suis clausuris faciendis, habeant sexdecim Peguaria vini, et de quolibet dolio vini quod ibidem vendetur per laicos in grosso, quatuor solidos Turon.
Vetus Ceremoniale MS. B. M. Deauratæ Tolos. :
Pro duobus Peguariis, quia Domus Deauratæ tenetur dare in isto die illos duos Peguarios vini. Deinde ex illis duobus Peguariis vini Prior distribuit illis monachis existentibus in reffectorio juxta ejus voluntatem.
Vide Pega et Pegar.