![[]](img/image.png)
PEIRERIA, Lapicidina, Gall. Carriere. Pancharta Monast. S. Stephani de Vallibus apud
Xantones Ch. 36 :
Concessi...Sententia arbitr. ann. 1292. inter abbat. et consul. Gimont. :quicquid juris habebam in Peireria sive in lapidicina de Vallibus que vocatur Katipeau.
Sibi liceat extrahere et accipere libere lapides et petras ad suam voluntatem de omnibus et singulis Peireriis et locis ex quibus lapides et petræ extrahuntur.Pluries ibi. Statuta Massil. lib. 6. cap. 65 :
Statuimus quod omnes lapides qui apportabuntur ad hanc Massiliæ civitatem, vel ejus territorium venales de Peireria Columnæ seu de quocumque alio loco, sint a modo de bona et sufficienti materia lapidea ad cognitionem arbitrorum proborum.Vide Petraria 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Peyreria, Eadem notione, in Regesto 95. Chartophyl. reg. Ch. 133 : Cum furnis panis et calcis, ac Peyreriis, etc.Occurrit etiam in Charta ann. 1470. ex Tabular. S. Victoris Massil.