« »
 
[]« Pellicia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 251b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PELLICIA
PELLICIA. Papias : Pellicia, vestis, indumentum pellibus factum. Joan. de Janua : Moderni dicunt Pellicea, æ. Nostri Pelice. Charta ann. 879. Marcæ Hispan. col. 807 :
Vidimus dicta femina recipiente pretium de hæc omnia præscripta gugnapie una valente solidos vii. et Pellicia valente solidos ii.
Testamentum Guislæ Comit. Ceritan. ann. 1020. ibidem col. 1020 :
Mobilem vero meum quem habeo, id est meum bombicum et meas Pellicias, unam martrinam et aliam armellinam vendite ut melius potueritis.
Charta ann. 1168. tom. 2. Histor. Eccles. Meld. pag. 57 :
Ad Pellicias quoque dominarum decem libras per singulos annos concessi.
Tabularium Nobiliac. apud Stephanot. tom. 3. Antiquit. Bened. Pictav. MSS. 128 :
Facit homagium planum et petit Pelliciam variam.
Vita S. Gaugerici Episcopi Cameracens. lib. 1. cap. 8 :
Accede ergo ad Sanctum regenerationis lavacrum, ubi certe habes exuere vetustatis Pelliciam, et induere novitatis Evangelicam stolam.
Goffridus Vindocin. lib. 1. Ep. 12 :
Grisiam Pelliciam, atque varias vestes obtuli patri meo, etc.
Chronicon S. Trudonis lib. 7 :
Pellesque et Pellicias tam varias, quam grisias, etc.
MS. :
Or forai-je s'il prennent ma Pelice,
Il est frivort, si est froide la bise.
[] MS. :
Sencham fust vestue de nouvel,
D'une Pelice qui fu dou tans Abel.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pellica, Idem quod Pellicia. Charta ann. 855. Marcæ Hispan. col. 788 :
Donamus de rebus præfatis.... curtinas ii. Pellicas vi. et suscinta parata una.
Pellitia. Chronic. Andrense :
24. paria Pellitiarum, froccorum, et cucullarum.
Adde Ordericum Vital. lib. 8. pag. 711. Gaufridum Grossum in Vita S. Bernardi Tironensis cap. 46. etc. Adalhardi Statut. Corbeiens. lib. 1. cap. 3.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pelitium, in Charta ann. 1299. apud Rymer. tom. 2. pag. 855 :
Excepto redditu unius Pelitii in eadem civitate.
Pellicea. Jo. de Janua :
Pellicea, quoddam indumentum quod de pellibus fit. Invenitur etiam Pellicia, sed moderni dicunt Pellicea.
Ardo in Vita S. Benedicti Anianensis num. 40. 52. :
Duas scilicet stamineas, et femoralia, Pelliceas quoque, etc.
Codex MS. Martialis Lemovic. num. 58. pag. ult. :
Hoc anno proximo habeant omnes claustrales Monasterii S. Martialis Pelliceas et tunicas, in festo S. Michaelis unusquisque Pelliceam et tunicam, sequenti anno tunicam, et alio subsequenti Pelliceam, et sic deinceps interpolatæ Pelliceæ agninæ erunt.
Utuntur præterea Synodus Aquisgr. can. 22. Petrus Venerab. lib. 1. Epist. 28. Aimoinus de Vita S. Abbonis Floriac. cap. 20. Statuta Ordinis de Sempringham pag. 715. Vitæ Abbatum S. Albani pag. 63. Bernardus, Prior Portarum Epist. 3. etc.
Pellicia, Præstationis species, forte pelliciarum, seu pellium ad Canonicorum Anianensium usus. Charta ann. 1244. ex Tabulario S. Aniani Aurelian. :
Totum illum redditum annuum tam hibernagii, quam avenæ, quem habuerant ad ostium granarii B. Aniani Aureliani, qui vulgariter dicitur Taxamentum, et Pelliciam quam habuerant in territorio dictæ Ecclesiæ super homines ipsius territorii, confessi sunt se vendidisse, etc.
Charta alia ann. 1344. ibid. :
Accordé est que les doyen et Chapitres se départent de de toutes prestations, charges, services ou servitudes, à savoir de tailles, mortailles, formariages, ou deniers de Pelices, etc.
Pelliceum. Cæsarius lib. 6. cap. 5 :
Cum ad prunas sederet, nec Pelliceum secundum consuetudinem levaret, etc.
Eckehardus junior de Casib. S. Galli cap. 1 :
Cum uni reverendo quidem..... Pelliceum traderet, etc. Pelliceum vestimentum,
apud Odonem Cluniac. lib. 2. Vitæ S. Geraldi cap. 3.
Pellicium, in Decretis Calomani Regis Hungar. lib. 1. Ordinat. S. Ludovici Franc. Reg. ann. 1254. tom. 1. Ordinat. pag. 74 :
Expellantur autem publice meretrices, tam de campis quam de villis, et factis monitionibus seu profectionibus, bona earum per locorum judices capiantur, vel eorum auctoritate a quolibet occupentur, etiam usque ad tunicam vel ad Pellicium ;
quæ ultima verba in versione Gallica sic redduntur :
Et si soient depouillez jusqu'à la cote, ou au Peliçon.
Occurrit præterea apud S. Wilhelmum in Constit. Hirsaug. lib. 2. cap. 37. et Marten. tom. 4. Anecd. col. 249 :
Unum parvum Pellicium, quod Gallice dicitur Pelliçon, furtive cepisset,
in Regesto 82. Chartophyl. reg. Ch. 573. ann. 1356. Vide mox Pellicio.
Pellicium varium
, in Tabul. S. Sergii Andegav. Ruodlieb. fragm. 2. vers. 4 :
Sed quid donorum mittamus ei variorum,
Est ut equis, frenis, auro compte faleratis,
Pelliciis crisis, varicosis, sive crusennis.
[] Idem fragm. 14. vers. 90 :
Ruodlieb Pellicium dederat bene valde gulatum.
Adde fr. 2. vers. 161. 237 fr. 3. vers. 142. fr. 10. vers. 39. Pellicium ovinum, in chart. ann. 1220. in Alsat. diplom. num. 417. tom. 1. pag. 340.
Pellicium Chorale. Concilium Coloniense ann. 1260. can. 9 :
Ne Canonici Ecclesiarum in solennitatibus et stationibus sine chorali Pellicio, vel veste Canonicali sub superpellicio incedant in Ecclesiis conventualibus et in choro.
Pellicio, Bocacio Pellicione : nostris, Pelliçon. Domnizo lib. 1. de Vita Mathild. cap. 13 :
Rex sibi mastrucas post escam maxime pulchras
Donavit, florent quoque Pelliciones.
S. Franciscus in Regula Tertiariorum cap. 3 :
Circa humilitatem vero panni, et Pellitiones sororum ipsarum, juxta conditionem cujuslibet earumdem, ac loci consuetudinem, poterit dispensari.
Computus ab ann. 1333. ad ann. 1336. tom. 2. Histor. Dalphin. pag. 282 :
Item, pro infoderanda roba Dom. Andreæ filii Domini, et factura unius Pellicionis pro eodem, gross. iii. Recipiens... unum Pellicionem varium,
in Charta ann. 1080. ex Tabul. S. Albini Andegav. MS. :
Le matin te donrai un hermin Peliçon,
Unes chauces de pailes, solers pains à Lyon.
Hugo de Villanova vetus Poeta MS. :
N'en vol prendre cheval, ne la mule feltrée,
Peliçon, vair, ne gris, mantel, chape fourrée.
MS. :
Lermes li moillent li menton,
Et les gollées dou Pilliçon.
Pliçon, in Charta ann. 1282. in Histor. S. Mariæ Suession. pag. 467. In Computo Stephani de la Fontaine Argentarii Regii ann. 1350 :
Un Pelliçon de menu vair à grosse seuraille.
Alibi :
Un Pelliçon de menu vair à manches.
In Computo anni 1351 :
18. aunes de fine toile de Morigny pour couvrir le poil des Pelliçons du Roy et de nos joenes Seigneurs ses enfans.
Alibi :
Pour son Pelliçon de menu vair à parer, 200. ventres, et pour son Pelliçon de menu vair à grosse seuraille mis entre 2. toilles, 160. ventres, et pour manches 40. ventres.
Computum ejusdem pro anno 1351 :
Pour 6. pieces de cendaux vermeux en graine, tant pour couvrir Pliçons comme pour estoffer robes pour le Roy, etc. Pour 2. fourrures de menu vair, tenant chacun xiiixx. ventres à faire deux Pliçons couvers de cendal sur le cuir, et devers le poil de toille pour ledit Seigneur au terme de Toussaints, etc. Pour une fourrure de bieure à faire un Pliçon couvert de cendal sur le cuir, et devers le poil de toille pour ledit Seigneur, etc. Pour une fourrure de gris à faire un autre Pliçon pour ledit Seigneur, et pour 50. ventres de menu ver à faire manches audit Pliçon.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pellicia, Pellicula. Charta ann. 1036. in Chartul. S. Vedasti V. pag. 243 :
Penna agnina vel Pellicia, 1. den.
Epistola Johanni presbytero seu Regi Abissinorum falso adscripta ad calcem MS. Cod. Corbeiensis :
Isti vermes non possunt vivere nisi in igne et faciunt Pelliciam quandam circa se sicut alii vermes qui faciunt sericum. Hæc pellicula a dominabus palatii nostri studiose operatur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pelliceoli, diminut. a Pellicia. Ordinatio Humberti II. Dalph. ann. 1348. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 578. col. 2 : []
Pelliceæ et Pelliceoli novi de triennio in triennium.... Quod tunicas et scapularia, ....... et Conversorum caputia, sotulares, pelliceas et Pelliceolos de novo recipient, veteres et ultimo ipsis datos ex integro pauperibus J. C... erogare teneantur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pelliceria, Pelliciæ aptatæ, præparatæ. Extractum computi ann. 1339. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 98 :
Quælibet bestia onerata telis, pannis cujuscumque maneriæ sint,..... mercimoniis, pellibus aptatis, Pelliceria aptata, lana lavata, canabo batuto, et similibus debet pro pedagio duodecim denarios.
Vide infra Pellizaria.
Pelliciarius, Gall. Pellicier, Pelliciarum venditor. Charta Willelmi domini Montispessul. ann. 1103. apud D. Brussel. tom. 2. de Usu feud. pag. 727 :
Et totam estare Cairhberti Pelliciarii, quod est juxta estare Walcherii. Et estare Petri Pelliciarii, etc.
Tabular. Casæ-Dei sac. 12 :
Ebrardus Pelliciarius et filii ejus dederunt dimidiam appendariam de feve.
Occurrit præterea in Chron. Parmensi ad annum 1291. et apud Willelmum Gemetic. lib. 7. cap. 18. Glossæ vett. : Pellarius, Πελλοράφος.