« »
 
[]« Penatum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 255a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PENATUM
PENATUM, Italis Pennato, Falx. Stat. crimin. Cumanæ cap. 138. ex Cod. reg. 4622. fol. 92. v°. :
Genera armorum prohibita... spata, quadrellus, hoc est, daga, cutella, fureta, Penatum seu dardus, lancea, etc.
Ubi tamen idem videtur quod jaculum pennis instructum ; unde nomen. Penar, eodem intellectu, in Hist. Joan. de Saintré cap. 50. pag. mihi 328 :
Sur lequel (heaulme) estoit un demy buef de gueulles, entre deux Penars d'argent, naissant d'un carcoys de mesme et de gueulles.
Penas vero, pro Panicula plumacia, vulgo Panache, in Lit. ann. 1412. ex Reg. Castel. apud Thaumass. in not. ad Usat. Bellovac. :
Sur lequel escu est un timbre conronné, à un col de heron et un Penas.
L. Favre, 1883–1887.
Quid sibi velit vox Pennatum ex allatis verbis, vix expiscari licet. Ex sententia cl. Rezasco, qui de hac re fuse et competenter agit in articulo inscripto Armi poribite. (V. Giorn. ligust. ann. XII. pag. 90.) Pennatum est culter plus vel minus longus in modum adunci rostri desinens.
Pennatum pariter appellabatur et Culter ejusdem formæ, qui ramis arborum amputandis inserviebat, ut patet ex his verbis Jacobi de Cessolis in ejus Trattato degli Scacchi edit. ann. 1493 :
Alla cintura avera un segolo, ovvero Pennato, con che si potano le vigne e gli alberi, tagliandone il soperchio.
Fr.