« »
 
[]« Pendulones » (par L. Favre, 1883–1887), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 256b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PENDULONES
PENDULONES, Vittæ, quæ a summitate umbraculi, quod vulgo Baldacchinum appellatur, pendent, in quibus picta, aut opere phrygio distincta sunt insignia, aut quid simile. Diarium Parid. de Grassis edit. ab A. Fratio in Collect. Documenti e studi pubbl. dalla Deputaz. Stor. per le provincie di Romagna. tom. 1. pag. 17 :
Item admonebuntur Priores, ut suis, id est communitatis, sumptibus faciant præparari duo baldacchina, videlicet unum album de serico, vel damaschino cum Pendulonibus congruis, cum armis Ecclesiæ, et Papæ, et cum signo Corporis Christi, pro ipso Sacramento et hoc portabunt religiosi.
Fr.