« Pentecostaliter » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 262a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PENTECOSTALITER
PENTECOSTALITER. Breve recordationis ann. 1140. in Tabulario Casauriensi :
His ita institutis atque perfectis præfati fratres ex intimo viscerum suorum dixerunt, quod si quis nostrum vel eorum qui de gente nostra nascituri sunt, frangere voluerit hæc, aut fregerit, sit anathematizatus et excommunicatus... et persolvat mille mancosos purissimi auri, et his persolutis, ista quæ facimus, sicut in isto brevi continentur, et in carta primæ donationis perleguntur, Pentecostaliter, et sine fine permaneant.Ubi forte pentecostaliter idem valet ac si res ea per 50. annos possessa fuisset. Nam annorum 50. præscriptio omnem redimendæ possessionis spem tollebat. Charta Friderici Imperat. ann. 1219. apud Ughellum tom. 4. pag. 1503 :
Ad hæc regia auctoritate statuimus et ordinamus, ut nulla præscriptio noceat, vel possit objici eidem Ecclesiæ, nisi 50. annorum curriculis sit munita.Vide Canones Hibern. lib. 35. cap. 7. 8. 10. lib. 41. cap. 7. Leges Wisigoth. lib. 4. tit. 3. § 2. 4. Goffridum Vindocin. lib. 2. Epist. 30. leg. 10. Cod. de Prædiis Navicular. (11, 3.)