![[]](img/image.png)
PENTHE. Chron. Episc. Mindens. apud Leibnit. tom. 2. Script. Brunsvic. pag. 193 :
Legitur ibidem hanc tempestatem ortam esse in crastino S. Urbani Papæ, qui dies cum sit 26. Maii et Pascha anni 1379. incidat in 10. April. patet Penthe, vel ut Meibomius habet Pente, idem esse ac Pentecoste, quod festum eo anno fuit die 29. Maii.M. trecenteno cum nono septuageno,Mindæ districtus conterrent fulminis ictus,Pentheque pro festo feria quinta memor esto.