« »
 
PERA 1, PERA 2, PEYRA.
[]« 1 pera » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 263c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PERA1
1. PERA, Monachorum propria fuit. Cassianus de Monachis Ægyptiis :
Ultimus [] est habitus eorum pellis caprinæ, quæ melotes, vel Pera appellatur, et baculus.
Ita peram et baculum Monachis tribuit Palladius in Hist. Lausiaca cap. 83. Melotem vero Peram apud Cassianum vocari mirum videtur viris eruditis : unde quidam penulam, alii diphteram restituunt. Ego vero vocem appellatur post melotes ponendam existimabam, tametsi ita legisse veteres apud Cassianum, ut ferunt editiones, pro certo sit. Vide Joann. de Janua in Pera, et Rosweidum ad Paulinum pag. 822. Pera, escharpe in Gloss. Lat. Gall. Sangerman.
Peregrinantium etiam fuit Pera. Vide in Peregrinatio 3. laudatum Poema de la Rose MS. Sic enim Christus ministris suis, apud Salvianum lib. 2. ad Eccles. Cathol. :
Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris, non Peram in via, neque duas tunicas, etc.
Baldricus in Chron. Camerac. lib. 1. cap. 10 :
Sumpta Pera cum baculo, ad cœnobium viri Dei pergere festinavit.
Charta Ademari Vicecomitis Lemovic. ann. 1179. ex Tabular. Dalonensi fol. 23 :
Eo die, quo Hierusalem proficiscens cum Pera, quam collo deferebam, Joannem ejusdem Ecclesiæ Abbatem et cæteros fratres Dalonenses investivi, etc.
Peregrinantium vero peræ a Presbyteris benedici solebant, ut observat Honorius Augustodun. lib. 1. Gemmæ animæ cap. 181. pro quibus benedictionibus fiebant oblationes. Diploma Alexandri PP. ann. 1234. in Tabulis Burgund. Perardi pag. 434 :
Item Sacerdos solus habebit..... oblationes quæ fiunt pro baptismo et pro Pera.
Charta Rogeri Abbat. Dervensis in Tabul. ejusdem Monasterii :
Benedictiones Perarum, capillorum quoque suæ erunt.
Charta ann. 1221. apud Jacobum Petitum ad Pœnitentiale Theodori pag. 401 :
In prædicta etiam ecclesia peregrinis de castro presbyter consuevit benedicere Peras et baculos, et missam, si ei placuerit, celebrare, et solum denarium de oblationibus recipere.
Vide Vitam S. Tellai apud Capgravium cap. 2. et quæ super peregrinantium peris observavimus in Dissertat. 15. ad Joinvillam. Benedicebantur etiam a Sacerdote ipsimet peregrinaturi, ut est apud Gillebertum Lunicensem Episcopum de Usu Ecclesiastico.
P. Carpentier, 1766.
Chartul. episc. Paris. fol. 127 :
Anno Domini 1269. mense Martio pridie Idus, die Veneris post Dominicam qua cantatur
Reminiscere,
Ludovicus rex Franciæ arripuit iter ad partes transmarinas de S. Dionysio, et ibi accepit Peram et baculum peregrinationis suæ, quos benedixit et tradidit sibi in ecclesia S. Dionysii Radulphus episcopus Albanensis, tunc Apostolicæ Sedis legatus in Francia et partibus transmarinis. Die vero Sabbati in crastino Idus Martii accepit licentiam in ultimo suo recessu in ecclesia Parisiensi, et venit ad dictam ecclesiam de domibus suis Paris. discalciatus, et dominus Petrus filius suus similiter cum eo nudus pedes. Dominus Philippus primogenitus suus et dom. Robertus comes Atrebatensis et quamplures alii non discalciati venerunt cum eo
. Charta Hug. episc. Autiss. ann. 1143 :
De visitatione, de baptismo et de Peris totum ipsius erit.
Alia Renaudi Tull. episc. ann. 1211 :
In oblationibus, in confessionibus, Peris, nuptiis, et in omni usu tertiam partem accipiet.
Vide infra Scarcella.
Pera, inter ministeria sacra. Chronicon Moguntin. pag. 384 :
Peram ad corporalia[] filis aureis insertis miri operis et decoris.
[]« 2 pera » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 264b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PERA2
2. PERA, Anglis, est quævis structura contra fluctuum impetus, tam in mari, quam in fluminibus, ex Lat. petra, seu Gallico pierre, quod idem sonat. Usus enim obtinuit, ut ejusmodi moles, cujuscumque materiæ sint, ita appellentur, ut illa ad Germuthiam ex ingentibus trabibus maximaque vi saxorum constructa hodie id nominis habet : quomodo etiam peras vocant ipsa fundamenta quibus innituntur columnæ, quæ pontes sustinent, sive ex saxis fiant, sive ex pilis, tabulis, et aggesta terra. Vetus membrana de restauratione pontis Rovecestriæ in Itinerario Cantii, apud Spelmannum :
Primum ejusdem civitatis Episcopus incipit operari in Orientali brachio (pontis) primam Peram de terra, etc.
Occurrit ibi pluries.
[]« Peyra » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 300a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PEYRA
PEYRA, Pondus seu tributum, quod pro ponderibus pensitatur. Charta Guid. vicecom. de Combornio ann. 1284. in Reg. 61. Chartoph. reg. ch. 424 :
Retinemus etiam... exitus domorum de mercato et de porta, et platearum dictarum domorum, et de la Peyra, et del sestayralh et de la pradela, et omnes alios census.
Vide supra in Petra.